DE PERFECTIONIBUS

 

MORIBUSQUE DIVINIS

 

LIBRI XIV

 

QUIBUS PLERAQUE SACRAE THEOLOGIAE MYSTERIA
BREVITER AC DILUCIDE EXPLICANTUR

 

P. LEONARDUS LESSIUS SI

 

––––––––––

 

LIBER PRIMIUS

 

DE INFINITATE DEI

 

––––––

 

CAPUT VII

 

Recollectio precatoria de infinitate

 

31. DOMINE Deus meus, Deus magne et terribilis, Deus immensae majestatis! Tu pelagus infinitum essentiae, bonitatis et beatitudinis, omne esse, et omne bonum in te concludens, et ab aeterno eminenter anticipans, et praehabens, tamquam fons totius entitatis. Tu fundamentum possibilium omnium, esse superessentiale omnium quae sunt, et quae non sunt: sine quo non solum nihil potest esse actu, sed nec potestate; nec ullam habere rationem conceptibilem, vel intelligibilem. Tu omnium principium, omnium finis, omnium conditor et formator, omnium sustentaculum, omnium locus, omnium aevum, duratio, terminatio, ordinatio, connexio, concordia, consummatio.

 

32. In te omne bonum Angelorum pariter et hominum, atque totius naturae, quae est, et quae non est. In te omnis gloria et dignitas, omnes divitiae et thesauri, omnes voluntates et consolationes, omnes deliciae, omnia gaudia, omnes beatitudines. Tu Deus meus et omnia mea, Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.

 

33. Vilescant mihi omnia transitoria propter te, et chara sint mihi omnia tua; et tu, Deus meus, plus quam omnia. Quid enim sunt cetera omnia ad excellentiam bonorum tuorum? Fumus sunt, umbra sunt et vanitas omnes divitiae et deliciae, omnisque gloria hujus mundi, quae misere oculos mortalium fascinant, ne vera illa bona, quae in te sunt, cognoscere et persequi valeant. Et sicut qui dormiunt, inani imagine divitiarum, voluptatum et honorum delusi, nihil horum inveniunt cum excitantur; sed cum dolore animi vident se misere deceptos: ita accidet omnibus hujus mundi amatoribus, vitae istius per mortem corporis discusso somno, mente in lucem alterius saeculi expergiscente.

 

34. Nihil igitur illorum amem aut aestimem, sed te solum et bona tua, quae in te recondita, quae tu ipse es, quibus fruentur aeternum, qui hisce caducis contemptis, tibi inhaeserint. Amem te supra omnia, et semper serviam tibi: quia infinite melior es omnibus, et dignus ut omnis amor, omnis benevolentia, omnis benedictio, omnis gratulatio, omnis gloria, omnis servitus tibi ab omni creatura in omnem aeternitatem deferatur et inpendatur.

 

–––––––––––

 

 

Leon. Lessii, S. J. Opuscula. I. De perfectionibus moribusque divinis Libri XIV quibus pleraque sacrae Theologiae mysteria breviter ac dilucide explicantur. Editio nova, novis curis emendata. Post editionem Antwerpiae datam anno 1626, ab ipso auctore paulo ante mortem varie aucta et recensita. Parisiis. SUMPTIBUS ET TYPIS P. LETHIELLEUX, EDITORIS. 1881, p. 22.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMIX, Kraków 2009

Reditus ad indicem operis P. Leonardi Lessii SI

DE PERFECTIONIBUS MORIBUSQUE DIVINIS

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: