INSTITUTIONES CATHOLICAE

 

IN MODUM CATECHESEOS

 

IN QUIBUS QUIDQUID AD RELIGIONIS HISTORIAM

et ECCLESIAE DOGMATA, MORES, SACRAMENTA, PRECES,

USUS et CAEREMONIAS pertinet, totum id brevi compendio

ex sacris fontibus Scripturae et Traditionis explanatur

 

SAC. FRANCISCUS AMATUS POUGET

 

 

Haeretici, schismatici, apostatae (*)

 

Quicumque ultro segregant semetipsos a corpore Ecclesiae, ii vel sunt haeretici, vel schismatici, vel apostatae. At manifeste colligitur ex Apostolo hujusmodi homines esse proprio judicio condemnatos. Haereticum hominem, inquit Apostolus (1), post unam et secundam correptionem devita: sciens quia subversus est qui ejusmodi est, et delinquit, cum sit proprio judicio condemnatus.

 

Haec Apostoli verba videntur dicta de solo haeretico homine, in haeresi obstinato; sed omnibus quoque schismaticis et apostatis haec convenire per se patet. Siquidem ideo vult Apostolus devitari hominem haereticum, quia is, obstinatus in haeresi et spernens correptiones Ecclesiae, adversus Ecclesiam insurgit et fert judicium, eoque ipso judicio semetipsum condemnat. Cum enim Christus solemniter promiserit se nunquam defuturum Ecclesiae, nec unquam recessurum ab ea Spiritum veritatis (2); qui Ecclesiam erroris accusat, is Christum accusat violatae promissionis: minus itaque insurgit adversus Ecclesiam quam adversus Christum ipsum Ecclesiae caput, Pontificem, et ducem. Atqui seipsum proprio judicio condemnat quisquis Christum audet condemnare. Atque hoc quidem est Apostoli ratiocinium adversus haereticos.

 

Quod quidem et adversus Schismaticos et Apostatas urgeri nihil vetat. Nam ipsi sicut et Haeretici segregantes semetipsos ab Ecclesia, hac ipsa sua segregatione condemnant Ecclesiam: ergo sunt proprio judicio condemnati. Ergo alieni sunt a via salutis. De his ita loquitur Judas Apostolus (3): Hi sunt QUI SEGREGANT SEMETIPSOS, animales, spiritum non habentes. Hos arguite judicatos. (4)

 

–––––––––––

 

 

Institutiones catholicae in modum catecheseos, in quibus quidquid ad Religionis Historiam et Ecclesiae Dogmata, Mores, Sacramenta, Preces, Usus et Caeremonias pertinet, totum id brevi compendio ex sacris Fontibus Scripturae et Traditionis explanatur. Ex gallico idiomate in latinum sermonem translatae; adjectis singulis e Scriptura et Traditione petitis probationibus et testimoniis. Auctore eodem et interprete Francisco-Amato Pouget Montispessulanaeo, Presbytero Congregationis Oratorii Gallicani, sacrae Facultatis Parisiensis Doctore Theologo, Abbate Beatae Mariae de Campo-Bono. Tomus primus. Venetiis. Ex Typographia Balleoniana. MDCCLXXXII (1782). Superiorum Permissu, ac Privilegio, pp. 232-233.

 

Institutiones catholicae in modum catecheseos, in quibus quidquid ad Religionis Historiam et Ecclesiae Dogmata, Mores, Sacramenta, Preces, Usus et Caeremonias pertinet, totum id brevi compendio ex sacris fontibus Scripturae et Traditionis explanatur. Ex gallico idiomate in latinum sermonem translatae; adjectis singulis e Scriptura et Traditione petitis probationibus et testimoniis. Auctore eodem et interprete Francisco-Amato Pouget Montispessulanaeo, Presbytero Congregationis Oratorii Gallicani, Sacrae Facultatis Parisiensis Doctore Theologo. Nova editio. Ad normam ultimae editionis Neumasi (Avenione) excusa Anno 1765 diligenter elaborata. Tomus tertius. Lovanii. E Typographia J. P. G. Michel. Cum Approbatione MDCCLXXIV (1774), pp. 118-122.

 

Notae:

(1) TIT. III, 10. 11.

 

(2) MATTH. XXVIII, 18. Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in caelo, et in terra. 19. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti: 20. Docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis: Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi.

 

JOANN. XIV, 16. Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, 17. Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum; vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit et in vobis erit.

 

XVI, 13. Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem; non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audiet loquetur, et quae ventura sunt annuntiabit vobis.

 

(3) JUDAE 19. 22.

 

(4) Instruction Pastorale par Messire JACQUES BENIGNE BOSSUET Evêque de Meaux, sur les promesses de l'Eglise n. 9, p. 20. (...)

 

Vide eadem fere argumenta, sed fusius deducta ab eodem Doctissimo DD. BOSSUET Meldensium Episcopo in sua Collatione cum D. CLAUDIO Ecclesiae Carentoniensis Ministro.

 

(*) Titulus ab ed. Ultra montes.

 
© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMVIII, Kraków 2008

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: