DIVI THOMAE AQUINATIS

 

DOCTORIS ANGELICI

 

TOTIUS

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

–––––––––––––––––––––––

 

 

PRIMAE SECUNDAE

 

SUMMAE THEOLOGICAE

 

CONCLUSIONES

 

~~~~~~~~~~~~~~~~~~~~

 

QUAESTIO XXXII

 

De causa delectationis

 

IN 8 ARTICULOS DIVISA

 

1. – Utrum operatio sit causa propria delectationis.

 

Co. – Cum omnis delectatio consecutionem boni convenientis et hujusmodi adeptionis cognitionem requirat, et utrumque in quadam operatione consistat, omnem delectationem aliquam operationem consequi necesse est.

 

2. – Utrum motus sit causa delectationis.

 

Co. – Motus est causa delectationis, quoad omnia quae in ipsa delectatione reperiuntur.

 

3. – Utrum spes et memoria sint causae delectationis.

 

Co. – Cum delectatio ex boni convenientis, praesentia et conjunctione nascatur, cumque memoria et spes bonum conveniens aliquo modo praesens constituant, etiam memoria et spes sunt causae delectationis.

 

4. – Utrum tristitia sit causa delectationis.

 

Co. – Tristitia secundum quod est in actu causa delectationis esse potest, inquantum memoriam rei dilectae parit; tristitia autem in memoria existens causa fit delectationis ex subsequentis mali evasione.

 

5. – Utrum actiones aliorum sint nobis causa delectationis.

 

Co. – Cum delectemur si quis boni aliquid nobis faciat, si quis nos laudet aut honoret, actiones aliorum nobis delectabiles esse certum est.

 

6. – Utrum benefacere alteri sit causa delectationis.

 

Co. – Alteri benefacere causa est delectationis ex comparatione effectus, finis et multiplicis benefaciendi principii.

 

7. – Utrum similitudo sit causa delectationis.

 

Co. – Similitudo, quae amoris est causa, delectationis quoque causa est.

 

8. – Utrum admiratio sit causa delectationis.

 

Co. – Admiratio, ut sibi adjungitur spes consequendi cognitionem ejus quod quis scire desiderat, maxima est delectationis causa.

 

–––––––––––

 

 

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones. Parisiis. APUD A. ROGER & F. CHERNOVIZ, EDITORES. M D CCC XC (1890), pp. 97-98.

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)
Cracovia MMXV, Kraków 2015

Reditus ad indicem
Totius
SUMMAE THEOLOGICAE
CONCLUSIONES

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: