ENCHIRIDION
 
JURIS
 
ECCLESIAE ORIENTALIS CATHOLICAE.
 

––––

 

PRO USU
 
AUDITORUM THEOLOGIAE, ET ERUDITIONE CLERI
GRAECO-CATHOLICI,
 
E PROPRIIS FONTIBUS CONSTRUCTUM.
 

––––

 

AUCTORE
 
JOSEPHO PAPP-SZILÁGYI
 
DE ILLYÉSFALVA,

 

S. S. THEOLOGIAE DOCTORE, PRIUS CANONICO GRAECI RITUS

MAGNOVARADINENSI, ABBATE TITULI S. PANTALEONIS DE RÁCZKEVE,

CONSILIARIO REGIO, ET INSIGNIS ORDINIS FRANCISCI JOSEPHI I. EQUITE,

SUBSEQUE AUTEM EPISCOPO GRAECI RITUS CATHOLICO MAGNO-VARADINENSI,

SOLIO PONTIFICIO ADSISTENTE, ERUDITAE ACADEMIAE ROMANAE DE RELIGIONE

CATHOLICA MEMBRO, ET IN SACROSANCTO OECUMENICO CONCILIO VATICANO I.

COMMISSIONIS S. S. MISSIONUM ATQUE RITUUM ORIENTALIUM MEMBRO.

 

–––––––

 

De electione Romani Pontificis

 

Supremum in Ecclesia christiana officium et dignitas est Pontificatus. Summus Pontifex primis temporibus eligebatur modo per Apostolos observato, videlicet convenientes in unum vicini Episcopi cum Clero civitatis Romanae et populo praemissa divini Spiritus invocatione, qui dignissimus communi sensu videbatur, in successorem sancti Petri per acclamationem proclamabatur. Concilium quoque Romanum 964-to celebratum Can. 10 statuit: "Constituendus Pontifex convenientibus Episcopis et universo Clero eligatur, expetente Senatu et populo qui ordinandus est". Posterioribus temporibus autem Clerus et populus sensim ab electione Pontificis ob factiones admissas excludi coepit, et instituto Collegio Cardinalium, qui Synodum perpetuam Episcoporum penes Pontificem constituerent, vigore Decreti Pontificis Nicolai II. electio Pontificis ad Cardinalium Collegium devoluta est. Eligitur autem Pontifex per scrutinium, seu votisatione secreta a Cardinalibus corporaliter in loco electionis (conclavi dicto) praesentibus, et quidem absoluta majoritate duabus tertiis praesentium votorum.

 

–––––––––––

 

 

Enchiridion juris ecclesiae orientalis catholicae. Pro usu auditorum Theologiae, et eruditione cleri graeco-catholici, e propriis fontibus constructum. Auctore Josepho Papp-Szilágyi de Illyésfalva, S. S. THEOLOGIAE DOCTORE, PRIUS CANONICO GRAECI RITUS MAGNOVARADINENSI, ABBATE TITULI S. PANTALEONIS DE RÁCZKEVE, CONSILIARIO REGIO, ET INSIGNIS ORDINIS FRANCISCI JOSEPHI I. EQUITE, SUBSEQUE AUTEM EPISCOPO GRAECI RITUS CATHOLICO MAGNO-VARADINENSI, SOLIO PONTIFICIO ADSISTENTE, ERUDITAE ACADEMIAE ROMANAE DE RELIGIONE CATHOLICA MEMBRO, ET IN SACROSANCTO OECUMENICO CONCILIO VATICANO I. COMMISSIONIS S. S. MISSIONUM ATQUE RITUUM ORIENTALIUM MEMBRO. Editio secunda. Magno-Varadini, TYPIS EUGENII HOLLÓSY. 1880, pp. 211-212. (1)

 

Notae:

(1) Cf. 1) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

2) Pius Papa XII, a) Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi" (Encyklika "Mystici Corporis Christi", O Mistycznym Ciele Chrystusa). b) Enchiridion indulgentiarum.

 

3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).

 

6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

7) Gregorius Papa XIII, Martyrologium Romanum.

 

8) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

9) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

10) Ernestus Müller, Episcopus Linciensis, Theologia moralis.

 

11) P. Christianus Pesch SI, Compendium Theologiae dogmaticae.

 

12) Petrus Cardinalis Gasparri, Catechismus catholicus (Katechizm katolicki).

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXV, Kraków 2015

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: