Św. Piotr. Vasco Fernandes (Grao Vasco) 1475-1542.

 

DE ECCLESIA CHRISTI
 

PARS APOLOGETICA

 

P. TIMOTHEUS ZAPELENA SI
 

––––––––

 

THESIS IX

 

E Christi ipsius institutione Petrus habebit

 

successores in primatu ad finem usque saeculorum

 

Status quaestionis

 

1. Novimus Ecclesiam fuisse a Christo monarchice constitutam, erecto in beato Petro verae iurisdictionis primatu super universam Ecclesiam. Duae remanent quaestiones de primatu: a) Fuitne hic primatus ea lege a Christo institutus, ut deberet perpetuo manere in Ecclesia? b) Quod si talis fuerit Christi voluntas, quisnam succedit Petro in hac primatiali dignitate? Quae duae quaestiones totidem thesibus resolventur.

 

2. Successio est suffectio unius in locum alterius. Successio dicitur formalis ubi adest suffectio unius in locum et munus alterius. Successio ut sit formalis debet esse legitima, ideoque innixa in missione seu mandato superioris: agimus evidenter de successione formali in sede Petri.

 

3. Agitur de successore Petri in primatu, non in apostolatu. Duplex personalitas distinguenda est in Petro. Petrus fuit apostolus et primas. Petrus, qua apostolus, habuit iura, officia et praerogativas charismaticas communes cum aliis apostolis. Apostoli omnes fuerunt immediate missi a Christo ad implantandum Regnum Dei ubique terrarum, fuerunt testes oculares resurrectionis Christi, fuerunt fundatores et rectores ecclesiarum particularium. Qua fundatores ecclesiarum habuerunt splendida et extraordinaria privilegia in ordine iuridico, magisteriali, charismatico, morali et executivo. Haec iura et privilegia, eo ipso quod spectant ad apostolos ut fundatores ecclesiarum, iam non transmittuntur ad eos, qui non erunt fundatores, sed meri rectores communitatum christianarum. Petrus, ut apostolus, habuit haec omnia iura et privilegia communia cum aliis apostolis, ideoque in his non habebit successores. At Petrus, isque solus, fuit primas Ecclesiae universae, et qua talis debet habere perpetuos successores formales in regimine Ecclesiae.

 

4. Agitur de permanentia iurium primatialium in una persona physica ita ut Ecclesia ex iure divino futura sit semper monarchica. Ut vero aliquis sit successor Petri in primatu, non requiritur ut hic potestatem iurisdictionis accipiat ab ipso Petro; sufficit ut eidem succedat ex voluntate Christi in omnia iura primatialia; hinc sequitur hanc successionem esse de iure divino ideoque incommutabilem.

 

5. Agitur demum de successione continuo duratura usque in finem saeculorum. Sufficit evidenter continuitas moralis, quae non interrumpitur eo tempore quo novus successor eligitur. Vacante sede primatiali remanet in Ecclesia ius et officium, (simul cum promissione divina) eligendi aliquem qui legitime succedat papae defuncto in iura primatus. Constitutio ergo ecclesiastica toto hoc tempore non mutatur, siquidem potestas illa suprema non devolvitur in collegium sive episcoporum sive cardinalium, sed manet lex divina de novo successore eligendo.

 

Breviter: asseritur perennitas primatus in forma monarchica ex ipsa Christi dispositione seu iure divino perseveraturi continuitate morali ad finem usque saeculorum. Unde sequitur primatum esse munus partim personale Petri, quatenus ipsi soli, non collegio apostolico concessum; partim non personale, quatenus non finiendum cum morte personae Petri, sed successoribus transmittendum.

 

Adversarios contra thesim vix reperias inter eos qui admittunt verum iurisdictionis primatum a Christo in Petro institutum. Unicam fere exceptionem constituit

 

Tertullianus qui in libro de pudicitia c. 21 scribit: «Sed habet, inquis, Ecclesia potestatem delicta donandi... De tua nunc sententia quaero, unde hoc ius Ecclesiae usurpes. Si quia dixerit Petro Dominus: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam... idcirco praesumis et ad te derivasse solvendi ac ligandi potestatem, id est, ad omnem Ecclesiam Petri propinquam. Qualis es evertens ac commutans manifestam Domini intentionem personaliter hoc Petro conferentem? Super te, inquit, aedificabo Ecclesiam meam, et dabo tibi claves Ecclesiae, et quaecumque solveris vel alligaveris, non quae solverint vel alligaverint» ML. 2, 1024. Haec scribit Tertullianus montanista, aperte contradicens iis quae ipse catholicus conscripserat: «Nam etsi adhuc clausum putas caelum, memento claves eius hic Dominum Petro, et per Petrum Ecclesiae reliquisse». Adv. Gnosticos, c. 10 (ML. 2, 142).

 

Protestantes et Orientales separati eatenus thesi adversantur, quatenus ad negationem primatus Petrini solent speciales rationes adiungere contra eius successores.

 

Demum quidam recentes critici acatholici (Linton; Schmidt...) admittunt authentiam litterariam et historicam pericopes primatialis (Mt. 16, 18-19); admittunt quoque interpretationem catholicam vix non integram, sed negant perennitatem, ideoque romanitatem primatus Petrini. Nostris diebus praecipue resistit O. Cullmann, de quo agemus in apposito scholio.

 

Probatur thesis

 

1. Ex verbis promissionis (Mt 16, 18-19): a) Si particula (adversus eam) refertur immediate ad petram, ut aliquibus videtur, habes perennitatem primatus explicite a Christo promissam.

 

b) Si particula «adversus eam» aeque immediate refertur ad Ecclesiam et ad petram, eadem conclusio obtinet. Haec videtur fuisse sententia Origenis scribentis: «Non praevalebunt adversus eam: quam autem eam? an enim petram super quam Christus aedificavit Ecclesiam, an Ecclesiam? ambigua enim est locutio. An quasi unam eandemque rem, petram et Ecclesiam? Hoc ego verum esse existimo». Comment. in h. l. (MG. 13, 1003).

 

c) Si particula «adversus eam» immediate refertur ad solam Ecclesiam, ut vult verisimilior opinio, licet sic argumentari: Tandiu debet durare fundamentum quandiu durat aedificium ecclesiasticum super hoc fundamentum firmatum et solidatum. Atqui hoc aedificium seu Ecclesia durabit usque in finem saeculorum, ut alibi ex hoc ipso textu ostendimus. Ergo et fundamentum. Sed fundamentum hoc ex dictis fuit Petrus ratione supremae iurisdictionis. Ergo Petrus cum sua suprema iurisdictione debet permanere usque in finem mundi; at non in sua persona physica: ergo in suis legitimis successoribus. Breviter ergo sic. Propter quod unumquodque tale, et illud magis. Atqui Ecclesia in textu evangelico exhibetur et praedicatur perpetua propter primatum. Ergo et hic primatus debet necessario esse perpetuus. Advertas hoc argumento demonstrari non tantum necessitatem alicuius successionis in genere, sed successionis in forma monarchica. Etenim primatus Petri, qualis fuit institutus a Christo, implicat potestatem iuridicam supremam cui subest totum corpus tum ecclesiasticum, tum episcopale. Atqui talis potestas evertitur in hypothesi successionis collegialis. Profecto Petrus per primatum constituitur principium unitatis et firmitatis tum corporis ecclesiastici, tum ipsius collegii episcopalis. Iamvero hoc tale principium subvertitur in praefata hypothesi. Rectissime ergo Concilium Vaticanum: «Ut vero episcopatus ipse unus et indivisus esset... beatum Petrum ceteris apostolis praeponens, in ipso instituit perpetuum utriusque unitatis principium ac visibile fundamentum». Denzinger, n. 1821.

 

Dices: Textus evangelicus asserit quidem Ecclesiae perpetuitatem, sed non dicit illam ideo futuram esse perpetuam quia est aedificata super Petrum. Ergo nostra exegesis et interpretatio exorbitant obiectiva textus confinia. Resp.: Textus non asserit explicite nexum causalem inter primatum Petrinum et Ecclesiae perpetuitatem, conc.; non asserit implicite, nego. Nexum hunc causalem evidenter produnt:

 

a) Ipsa natura metaphorae qua Christus utitur. Etenim Petrus se habet respectu Ecclesiae universae sicut fundamentum naturale respectu domus. Atqui fundamenti influxus causalis tamdiu perdurat, quamdiu perdurat aedificium; diruto fundamento ruit aedificium. Ergo...

 

b) Ipsa metaphora prout fuit explicata ab ipso Christo parabola viri sapientis aedificantis domum super petram. «Et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat super petram». Mt. 7, 24-25. Habes hic nexum causalem inter perseverantiam domus et perseverantiam fundamenti ab ipso Christo assertum et explicatum.

 

c) Ipsa natura nominis Petro a Christo impositi. Christus volens aedificare suum regnum super novum fundamentum, Simoni nomen mutat illumque compellat novo nomine firmitatem significante. Tu es Kefa, i. e. saxea firmitate solidatus. Statim explicat vim et rationem huius novi nominis: et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Ratio ergo quare Simon sit appellatus Kefa stat in hoc, quod ipse a Christo saxea soliditate firmatus sustentabit totum aedificium ecclesiasticum, illudque reddet incolume.

 

d) Eadem conclusio obtinetur ex analysi secundae metaphorae, eiusdemque ad priorem respectu. Petrus constituitur fundamentum per acceptas claves Regni caelorum. Porro hae claves sunt Christi, qui habet clavem David; qui aperit, et nemo claudit, claudit et nemo aperit. Quanta sit vis harum clavium ostendit ipse Christus (Apocal. 1, 17-18): «Ego sum primus et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo claves mortis et inferni». Vides quare domus Petrino fundamento innixa morti numquam succumbet, quia Petrus eam sustentat solidatus ipse ab eo qui destruxit diabolum qui habebat mortis imperium; quia regit vice eius quem regnare oportet donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius (I Cor. 15, 25).

 

Syntetizando: Christus primo explicite docet domum suam seu Ecclesiam fundatam iri super Petrum. – Christus secundo explicite docet Ecclesiam fundatam super Petrum futuram esse perenniter firmam. – Christus tertio explicite docet firmitatem domus causaliter dependere a firmitate fundamenti. – Ergo Christus quarto implicite docet connexionem causalem inter perennitatem Ecclesiae et perseverantiam fundamenti seu primatus Petrini.

 

2. Novum argumentum rursus ex verbis promissionis concinnari potest in hanc formam. Christus loquitur de Ecclesia aedificanda super Petrum in futuro: aedificabo. – Christus loquitur de Ecclesia integrali aedificanda in futuro: aedificabo Ecclesiam meam. – Ecclesia integralis Christi constituitur non tantum fidelibus christianis existentibus tempore Petri, sed illis omnibus qui fuerunt (hoc tempore), qui nunc sunt, et qui erunt usque ad consummationem saeculi. – Ecclesiae ergo aedificatio super Petrum continuabitur usque ad consummationem saeculi. – Atqui Ecclesiae aedificatio super Petrum nequit continuari usque ad consummationem saeculi sine Petro continuato. Petrus ergo qua fundamentum Ecclesiae perdurabit usque ad finem mundi. Breviter in forma: Tandiu durabit fundamentum Petrinum (primatus), quandiu durabit Ecclesiae aedificatio super hoc fundamentum. Atqui Ecclesiae aedificatio super hoc fundamentum perdurabit usque in finem mundi. Ergo et hoc fundamentum similiter perdurabit. Sed non in persona physica Petri, quippe qui morte manere prohibetur. Ergo in persona morali Petri, id est, in suis legitimis successoribus, qui unam cum eo personam moralem constituunt. Nota bene: De Ecclesiae aedificatione continuanda usque in finem saeculorum loquitur quoque Paulus in epistula ad Ephes. 4, 11 sq. «Et alios dedit Apostolos, alios Prophetas, alios evangelistas, alios pastores et doctores ad consummationem sanctorum, ad aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes (οι πάντες) in unitatem fidei et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi».

 

3. Probatur tertio ex verbis collationis. Verba collationis (Io. 21, 15 sq.), ut vidimus in thesi praecedenti, constituunt Petrum pastorem supremum ad pascendum gregem Christi universum. Porro ad gregem Christi pertinent oves et agni omnes sine restrictione temporis, id est, aetatis apostolicae et postapostolicae. Ergo Petrus ex mandato Christi debet pascere seu regere omnes quotquot sunt eruntque in grege Christi agnos et oves. Atqui non per semetipsum personaliter. Ergo per suos legitimos successores. Ut vim argumenti clarius percipias, adverte sequentia:

 

a) Iesus alibi dixerat: «Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile et unus pastor» (Io. 10, 16). Ovile ergo Christi, ex iudaeis et gentibus congregandum, erit unum sub uno pastore, unitate scilicet efficienda ab uno supremo pastore. Hic unus pastor visibilis erat Christus dum ipse vivebat in terris. Sed reversurus ad Patrem, antequam ascendat in caelos, totum ovile tradit Petro, eumque constituit suum vicarium in supremo pastoratu super universum gregem christianum. Porro qui vices Christi tenet in hoc supremo pastoratu debet tandiu perseverare, quandiu duret ipse grex in unitate continendus. Christus ergo tria dicit in praefata pericope: 1. Erit ovile novum, nempe congregandum ex iudaeis et gentibus. 2. Hoc ovile novum erit unum. 3. Erit porro unum sub uno pastore. Iamvero hic unus pastor non erit tantum Christus, quippe qui non venit nisi ad oves Israeliticas, ideoque non gubernabit ovile novum, sed etiam Petrus cui Christus ipse commendavit omnes suas, fecitque vicarium suum. Petrus ergo qua pastor unus et Christi vicarius debet durare quandiu durabit ovile Christi. Aliis verbis, Petrus qua Christi vicarius et pastor unus habebit perpetuos in primatu successores.

 

b) Id ipsum fit manifestum si comparentur verba collationis cum verbis promissionis. Profecto Iesus apud Ioannem l. c. confert Petro illam potestatem supremam quam promiserat penes Matthaeum. Atqui promiserat potestatem primatialem perpetuo duraturam. Ergo potestas nunc collata, in perpetuum perduret necesse est. Ubi advertas velim quam harmonice cohaereat promissio cum collatione. In stadio quippe promissionis tota Christi Ecclesia exhibetur aedificanda in Petro, sustinenda et solidanda a Petro: et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. In stadio collationis totus Christi grex exhibetur pascendus seu regendus a Petro: pasce oves meas. In stadio promissionis Petrus apparet ut Christi oeconomus et vicarius in administranda domo messiana: tibi dabo claves regni caelorum. In stadio collationis idem Petrus perhibetur ut vicarius boni Pastoris in pascendo seu regendo ovili Christi: pasce agnos meos, pasce oves meas.

 

c) Iuvat rem totam confirmare magnificis verbis S. Bernardi ad Eugenium III Pontificem Romanum sic alloquentis: «Tu princeps episcoporum, tu heres apostolorum... Sunt quidem et alii caeli ianitores et gregum pastores; sed tu tanto gloriosius, quanto differentius utrumque prae ceteris nomen hereditasti. Habent illi sibi assignatos greges, singuli singulos; tibi universi crediti sunt, uni unus. Unde id probem, quaeris? Ex verbo Domini: Cui enim non dico episcoporum, sed etiam apostolorum sic absolute et indiscrete totae commissae sunt oves? Si amas me, Petre, pasce oves meas. Quas? Illius vel illius populos civitatis aut regionis, aut regni? Oves meas, inquit. Cui non planum non designasse aliquas, sed assignasse omnes? Nihil excipitur, ubi distinguitur nihil». De consider. l. 2. c. 8, n. 15.

 

4. Probatur quarto ex fine primatus: Tandiu debet durare primatus, quandiu duret ratio vel finis propter quem fuit a Christo institutus. Atqui haec ratio durabit usque in finem saeculorum. Ergo et primatus. Minor probatur: Ratio propter quam fuit institutus primatus est unitas et firmitas tribuenda aedificio ecclesiastico. Atqui haec ratio durabit semper; evidens est Ecclesiam non posse perseverare integram et incolumen sine servata unitate et firmitate. Egregie Hieronymus: «Propterea inter duodecim unus eligitur, ut capite constituto schismatis tollatur occasio». Adv. Iovin. l. I, n. 26 (ML. 23, 247). Item Optatus Milevitanus: «Bono unitatis beatus Petrus et praeferri apostolis omnibus meruit, et claves regni caelorum... solus accepit». De Schism. Don. l. 3, c. 3 (ML. 11, 1087).

 

5. Argumentum traditionis duplici forma exhiberi potest:

 

a) Traditio constans et universalis docet Romanum Pontificem esse successorem Petri in primatu iurisdictionis, ut videbimus in thesi sequenti. Atqui in hac traditione continetur doctrina de perennitate primatus Petrini successione continuandi; non enim possent succedere in potestate, quae cum Petro mori debuisset. Huc spectant toties repetita testimonia in quibus asseritur plenam regendi potestatem Romano Pontifici in Petro a Christo Domino esse collatam. Eatenus quippe haec talis potestas conceditur Romano Pontifici in Petro, quatenus Christus illam Petro tradebat ut continuando in suis successoribus.

 

b) Testimonia explicita accedunt. Primo quidem testimonium solemne Concilii Ephesini: «Nulli dubium, imo saeculis omnibus notum est quod sanctus beatissimusque Petrus apostolorum princeps et caput, fideique columna, et Ecclesiae catholicae fundamentum... ad hoc usque tempus et semper in suis successoribus vivit et iudicium exercet». Denzinger, n. 112. Non minus sollemne et decisivum est testimonium contentum in Formula Hormisdae, de qua agemus in thesi subsequenti. Cfr. Denzinger, n. 171-72.

 

Scholion.De recenti quodam opere O. Cullmann.

 

Problema de perennitate primatus Petrini recenter examinavit ample, docte, erudite Doctor Oscar Cullmann (protestans) in opere De Petro Christi discipulo, apostolo, martyre. Opus est scriptum lingua germanica: habemus prae manibus versionem gallicam: Saint Pierre Disciple - Apôtre - Martyr, apud Delachauch et Niestlé S. A. Paris, 1952. Hic liber provocavit magnam commotionem et obtinuit maximam resonantiam in castris theologicis cum protestanticis tum catholicis. Prae gravitate materiae et singulari auctoris competentia meretur accuratam expositionem et examinationem. Dabimus doctrinale ipsius contentum, structuram, iudicium criticum.

 

Liber constat duplici parte: in prima parte examinatur problema historicum. Triplex caput: in priori agitur de Petro discipulo (p. 13-28) in secundo de Petro apostolo (28-61) in tertio demum de Petro martyre (61-118). Tota haec prima pars non attingit nostram quaestionem de perennitate et successione primatus Petrini; hinc ab ea tractanda et examinanda supersedebimus.

 

In secunda parte examinatur problema exegeticum et theologicum. Duplex caput; in primo agitur de exegesi Mt. 16, 17-19. Tria continentur: a) Historia praecipuarum interpretationum (143-154) – b) Contextus Mt. 16, 17-19 (154-167) – c) Authentia et sensus Mt. 16, 17-19 (167-191). In secundo capite examinatur problema dogmaticum positum per applicationem Mt. 16, 17-19 ad Ecclesiam posteriorem. Duplex punctum: a) Positio fundamenti (Petrini) (193-201). b) Directio Ecclesiae (201-214). Quod attinet hanc secundam partem, problema exegeticum non tangit directe nostram quaestionem de perennitate primatus. Auctor admittit et ample demonstrat authentiam litterariam et historicam Mt. 16, 17-19. Admittit quoque (magnam partem) exegesim catholicam. Remanet ergo nobis examinandum problema sic dictum dogmaticum quod Auctor tractat in capite ultimo sui operis.

 

Conclusio ad quam devenitur in hoc capite synthetice exhibetur ab ipso auctore hisce verbis: «Notre exposé dogmatique nous amene aux conclusions suivantes:

 

Pierre est Roc en tant qu'apôtre, en ce sens qu'il fait partie du fondament de l'Eglise posé au début de l'edification de celle-ci. C'est sur la base des apôtres que le Christ édifiera son Eglise de géneration en géneration; or parmi les apôtres, Pierre est le plus important.

 

Pierre est également chef de l'Eglise primitive, à Jerusalem, et ce fait a lui aussi une signification avant tout temporelle: sa portée éternelle dans la cadre de l'histoire du salut, c'est que Pierre a dirigé l'Eglise des origines.

 

On peut vouloir déduire en outre de Mt. 16, 17 ss. que môme apres Pierre l'Eglise aura besoin d'une direction suprême chargée d'administrer les clés et le pouvoir de lier et de délier. Mas on ne saurait le faire en réservant ce rôle aux détenteurs futurs d'une siége épiscopale particulier. Ni l'Ecriture, ni l'histoire de l'Eglise ancienne ne justifient un tel principe de succession. En réalité, l'accès a la direction de l'Eglise universelle ne peut pas dependre d'une régle de succession, qui ferait de lui privilège d'une siège épiscopale. L'importance pour la vie de l'Eglise universelle des différentes Eglises locales n'a pas un caractère immuable, mais change a cours des siècles. Au contraire, le Roc, le fondement de toutes les Eglises de tous les temps, demeure le Pierre historique, l'homme que Jésus avait choisi et distingué spécialement, parmi les Douce, comme témoin de sa vie et de sa mort et comme premier témoin de sa résurrection. C'est sur Pierre que le Christ, qui est lui-même la pierre de l'angle, batira sans cesse son Eglise, tant qu'il y en aura une sur le terre». Ad haec, et habitis prae oculis iis quae alibi proponuntur.

 

Positio Cullmann, rem nostram quod attinet, potest revocari ad sequentia:

 

1. Cullmann admittit primo loco ut indubiam authentiam litterariam et historicam pericopes evangelicae Mt. 16, 18-19, quamvis opinetur hanc pericopen non esse suo loco positam. Admittit pariter fere integram interpretationem catholicam huius pericopes, etsi non desint in suis commentariis aliqua quibus haec interpretatio obscuratur. Admittit quoque Petrum recepisse a Christo verum quemdam primatum realem, illumque exercuisse in Ecclesia primitiva usque ad suum discessum e Hierosolyma (Act. 12, 18) sub persecutione Herodiana, ex quo tempore mansit subiectus Iacobo, qui suscepit directionem Ecclesiae universalis, dum Petrus se tradebat totum operi missionario.

 

2. Hic primatus Petri importat duo: a) Quod Petrus est fundamentum super quod aedificatur Ecclesia; b) quod Petrus fuit rector supremus Ecclesiae primitivae universalis in stadio Hierosolymitano.

 

3. Petrum esse fundamentum, super quod aedificatur Ecclesia, debet intelligi ita ut Petrus sit pars principalis fundamenti adaequati, id est, integri collegii apostolici: etenim Ecclesia reapse aedificatur supra omnes apostolos.

 

4. Hic primatus fuit Petro datus ut apostolo. Atqui apostolatus suapte natura excludit principium successionis. Petrus ergo nullos habuit nec potuit habere successores proprie dictos seu formales.

 

5. Cullmann admittit ex verbis Christi promissoriis (Mt. 16, 18-19) posse deduci necessitatem alicuius directorii supremi in Ecclesia, ad quod spectet administrare claves et potestatem ligandi ac solvendi acceptam a Petro; negat tamen hoc directorium supremum posse pertinere ad aliquem determinatum episcopum alicuius ecclesiae particularis, v. gr. ad episcopum romanum.

 

6. Hoc non obstante, potest dici, imo debet dici quod Petrus historicus manet semper tamquam actuale et perenne fundamentum super quod Ecclesia semper aedificabitur usque ad finem saeculorum.

 

Argumentatio qua Cullmann devenit ad has conclusiones procedit hoc ordine et gressu. Principio proponitur quaestio. Estne licitum applicare verba Christi penes Mt. 16, 18-19 ad generationes ulteriores seu subapostolicas, etsi praefata verba habeant pro obiecto immediato situationem praesentem? Advertas gratuitam et aprioristicam suppositionem auctoris; videlicet verba Christi habere pro obiecto immediato solam praesentem Ecclesiae situationem. Positive ostendimus verba Christi promissoria immediate referri ad futuram Ecclesiae aedificationem.

 

Ad propositam quaestionem auctor respondet notando verba Christi continere ac significare determinatas quasdas functiones. Oportet ergo examinare ac decernere num hae functiones suapte natura admittant, an recusent praefatum successionis principium. Ad solvendam hanc quaestionem Cullmann observat verba Christi ad Petrum continere duas promissiones: Priori Petrus constituitur fundamentum Ecclesiae aedificandae; altera Petro promittitur quod, inchoata aedificatione, ipse habebit primam Ecclesiae directionem. Oportet ergo distinguere inter Petrum Ecclesiae fundamentum, et Petrum Ecclesiae clavigerum seu directorem. Quo posito et retento, auctor decernit sic. Petrus fundamentum nequit habere successores, sed ipse manebit semper perenne Ecclesiae fundamentum. Petrus claviger seu Ecclesiae director habebit continuatores in directione Ecclesiae, non tamen proprie dictos successores formales: aliis verbis, Petrus claviger habebit successores materiales sensu chronologico, non vero successores formales, qui continuent eandem charge apostolique, seu idem munus et officium apostolicum Petri. Singula ergo haec duo officia separatim consideremus.

 

Petrus fundamentum, auctore Cullmann, non habet nec potest habere successores. En argumenta Cullmanniana:

 

1. Secundum verba promissionis Petrus se habet ad Ecclesiam sicut fundamentum ad aedificium. Atqui in constructione aedifici fundamentum semel tantum ponitur. Ergo in constructione Ecclesiae fundamentum Petrinum semel tantum debet poni, et non repeti in successoribus.

 

Resp.: In constructione aedificii fundamentum semel tantum ponitur, ubi agitur de aedificio physico et materiali, conc.; ubi agitur de aedificio spirituali et mystico, subd.: ponitur semel continuandum in legitimis ac formalibus successoribus, conc.; non continuandum in successoribus, nego. Ratio disparitatis est manifesta: Cum agitur de aedificio materiali ponitur fundamentum, quod non est obnoxium corruptioni, sed manet: e contra cum agitur de aedificio sociali et mystico, ponitur loco fundamenti homo, qui est obnoxius corruptioni et morte permanere prohibetur; paritas ergo non tenet.

 

2. Promisio de Ecclesia aedificanda super Petrum dirigitur non ad aliquem episcopum, sed ad unum apostolum. Atqui officium apostolicum suapte natura excludit omne successionis principium. «Cette parole est adressée, non à un éveque, mais à un apôtre».

 

Resp.: a) Tempore promissionis factae a Christo Petrus nondum erat actu constitutus Apostolus nec episcopus Ecclesiae aedificandae, sed erat selectus et destinatus ad dignitatem tum apostolicam tum episcopalem: nequit ergo dici promissionem esse directam ad aliquem apostolum. b) Petrus erat destinatus ut foret non simplex episcopus particularis, sed episcopus episcoporum, id est, episcopus universalis et supremus; aliis verbis, Petrus erat designatus et destinatus ut foret primas Ecclesiae. Manet ergo quaestio examinanda et solvenda: num verba promissionis dirigantur ad Petrum ut apostolum, an ad Petrum ut primatem. Cullmann praetermittit totum hoc examen, et a priori ac gratuito supponit promisionem Christi dirigi ad Petrum ut apostolum; quod gratis ergo asseritur, gratis negatur. Sed nequaquam in isto sunt omnia. Minor quoque propositio argumenti Cullmanniani indiget accurata examinatione et explicatione. Est ne simpliciter verum officium apostolicum respuere omne transmissionis ac successionis principium? Cullmann hoc constanter supponit et repetit, sed numquam probat: rem ergo totam paulisper consideremus et examinemus. Apostolatus implicat duplicem dignitatem et potestatem. Apostoli sunt, non Ecclesiae universalis institutores, sed communitatum seu ecclesiarum particularium fundatores ac rectores. Apostoli ut fundatores non habebunt successores proprie tales (singuli singulos); sed ut rectores habebunt successores proprie tales in officio et potestate sacerdotali, magisteriali et regali. Christus instituit in Collegio apostolico sacrum ministerium, magisterium et imperium, voluitque triplex hoc officium iugiter continuatum ad finem usque saeculorum (Mt. 28, 19 sq.). Nequit ergo dici officium apostolicum respuere omne successionis genus.

 

3. Idem est sensus vocis «fundamentum» in Mt. 16, 18 ac in epistula ad Ephes. 2, 20: «Vos esis superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum». Atqui vox fundamentum in hoc textu Paulino excludit principium successionis. Ergo manet difficultas.

 

Resp.: Multa sunt notanda ad plenam intelligentiam huius difficultatis, eiusque solutionem: a) Primo quidem disputatur num genitivus apostolorum recurrens in formula Paulina sit genitivus identitatis, an causalitatis. In priori casu sensus est: fundamentum quod sunt apostoli; ratio ergo fundamenti praedicatur de apostolis: in secundo casu sensus est: fundamentum praedicatum ab apostolis et prophetis; ratio ergo fundamenti praedicatur non de apostolis sed de Christo. Christus est fundamentum et lapis aedificii ecclesiastici; apostoli praedicant Christum esse fundamentum ac lapidem angularem. Hoc sensu Paulus affirmat in I Cor. 3, 10: «Tamquam sapiens architectus fundamentum posui (Christum)». Hanc quaestionem recenter examinavit Bover S. J., et devenit ad conclusionem de genitivo causalitatis. Cullmann (cum multis aliis) supponit in nostro textu agi de genitivo identitatis; at praetermittit omnem rei examinationem; quin imo videtur ignorare ipsam cotroversiam.

 

b) Interim possumus supponere in textu Paulino agi de genitivo identitatis, id quod est vere probabile. Facta ergo hac hypothesi, respondetur ad argumentum Cullmann negando prorsus maiorem syllogismi. Alius est sensus fundamenti in textu evangelico (Mt. 16, 18), alius in textu Paulino. Petrus est fundamentum petreum; apostoli non sunt fundamentum-petra. Notetur et alta mente repostum teneatur Petrum in textu evangelico non vocari fundamentum, sed petram = Kefa: Tu es Kepha et super hoc kepha aedificabo Ecclesiam meam. Aliud est esse fundamentum, aliud esse petram. Christus ipse clare distinguit has duas notiones apud Lucam 6, 48: «Omnis qui audit sermones meos, et facit eos, similis est homini aedificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum (ϑεμελιον) super petram (πέτραν)». Fundamentum ponitur super petram, et non viceversa. Notio petrae in Novo Testamento solum praedicatur de Christo et de Petro, numquam de Apostolis. E contra notio fundamenti praedicatur tum de Christo, tum de Petro, tum de apostolis, sed aliter et aliter. Christus est fundamentum soteriologicum simul et iuridicum. Petrus est fundamentum non soteriologicum sed tantum iuridicum, et quidem Christo subordinatum. Apostoli sunt fundamentum iuridicum subordinatum tum Christo, tum Petro. In textu evangelico Mt. 16, 18 tota Ecclesia exhibetur aedificanda super Petrum. Atqui pars nobilissima Ecclesiae sunt apostoli et episcopi. Ergo ipsi quoque aedificantur super Petrum. In textu Paulino Ephes. 2, 20 non tota Ecclesia, sed fideles christiani, praeprimis gentiles (de quibus proxime agitur) exhibentur aedificati vel potius superaedificati super apostolos: certe unus apostolus non aedificatur super alium apostolum, multoque minus Petrus potest dici aedificari super fundamentum apostolorum. Falsa est ergo maior in syllogismo Cullmann, qui non advertit ad praefatum discrimen.

 

Falsa quoque est propositio minor. Cullmann asserit notionem fundamenti apud Ephes 2, 20 excludere principium successionis; sed agitur de assertione pure gratuita cuius nulla affertur aut tentatur probatio. Ibi agitur de ratione fundamenti communi apostolis et prophetis; si prophetae dicuntur fundamentum ratione praedicationis, non apparet ulla ratio quare apostoli non possint habere successores in hoc praedicationis officio.

 

4. Methaphora petrae, fundamenti – observat Cullmann – applicatur tantum Christo et apostolis, dum aliae metaphorae biblicae applicantur passim aliis quoque ministris. Atqui hoc iterum signum est biblicam notionem fundamenti et apostolatus respuere omne successionis genus. Ergo manet difficultas. «Alors que d'autres métaphores du Noveau Testament y sont reprtées de Jésus sur les apôtres et de ceux-ci sur les ministère ultérieurs, la image du roc, du fondement, n'est utilisée que pour ler apôtres: ce fait montre bien le caractère unique et intransmissible de l'apostolat».

 

Resp.: a) Auctor videtur supponere imaginem petrae (roc) praedicari de Christo et apostolis: at haec suppositio est falsa: metaphora petrae in N. T. nonnisi de Christo et Petro praedicatur. b) Falsum itidem est metaphoricam imaginem fundamenti de solis apostolis praedicari; prophetae quoque a Paulo appellantur fundamenta. c) Data et non concessa hac exclusivitate applicationis, non demonstratur hanc exclusivitatem fieri ideo praecise quia excluditur principium successionis. Nos positive ostendimus notionem fundamenti penes Mt. 16, 18 postulare principium successionis. Quam sit vacua et inanis responsio data a Cullmann ad nostrum argumentum ex modo dicendis manifeste apparebit.

 

5. Petrus-fundamentum est Petrus-pastor. Atqui Petrus-pastor non habet successores. Ergo nec Petrus-fundamentum. Iterum ergo constat fundamentum Petrinum excludere principium et factum successionis.

 

Resp.: Concessa maiori, negatur prorsus minor, cuius nulla probatio exhibetur ab auctore. Non parvam admirationem movet facilitas ac securitas qua Cullmann supponit et asserit Petrum pastorem nullos habere successores, id quod ei adeo obvium et evidens esse videtur, ut nulla probatione, nullo probationis tentamine indigere videatur. «La charge confiée à Pierre en Jn. 21, 16 ss., elle, cesse certainement à son martyre!» p. 188 o. c. Superius ostendimus ex verbis promissionis et collationis sive seorsim sumptis, sive collective et mutuo comparatis primatum Petrinum ipsa Christi institutione postulare perennes successores. Quo posito et retento, retorquetur argumentum sic: Petrus-fundamentum est Petrus-Pastor. Atqui Petrus-fundamentum habet successores. Ergo...

 

6. Petrus-fundamentum est Petrus confirmator fraternitatis christianae (Lc. 22, 32). Atqui Petrus confirmator fraternitatis christianae non habet successores. Profecto Petrus confirmator fraternitatis christianae est Petrus subiectum conversionis a peccato trinae negationis: «et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos». Atqui Petrus subiectum huius talis conversionis certe non habebit successores. Ergo...

 

Resp.: Concessa maiori, negatur rursus minor; ad probationem vero minoris respondetur sic: Petrus confirmator fraternitatis christianae est Petrus qui est subiectum conversionis a peccato trinae negationis (?), non vero quatenus est peccator convertendus. Ceterum disputatur quid veniat nomine conversionis in praefato textu. Cullmann videtur ignorare hanc controversiam. Recurret sermo de hac quaestione in tractatu de magisterio ecclesiastico. Et haec sint dicta de Petro-fundamento.

 

Petrus-director Ecclesiae. Cullmann concedit metaphoram clavium – coniunctam cum metaphora ligandi – solvendi penes Mt. 16, 19 implicare potestatem dirigendi seu regendi Ecclesiam, quae debet perseverare in Ecclesia post mortem Petri. Petrus ergo et ceteri apostoli habebunt continuatores in directione Ecclesiae, non tamen veros ac formales successores. «Les apôtres transmittent è leur successeurs la direction de l'Eglise, mais non leur charge apostolique» p. 197, o. c. At hic surgit quaestio summi momenti summaeque gravitatis circa modum constituendi hos continuatores seu materiales successores apostolorum. Ad quem spectat in Ecclesia munus et potestas eligendi et constituendi hos ministros? En responsum Cullmann: Haec quaestio non potest directe solvi per Scripturam, quippe quae nullam determinatam normam seu regulam tradit in hac materia. Habita tamen prae oculis tum praxi biblica, qua constat apostolos solitos esse constituere episcopos et presbyteros per civitates, tum monito Paulino de episcopis positis ab Spiritu Sancto regere Ecclesiam Dei (Act. 20, 28), habita quoque prae oculis doctrina Christi in sua oratione sacerdotali penes Ioannem c. 17, potest tota haec quaestio sufficienter solvi. Profecto unicus textus biblicus qui agit de successoribus apostolorum reperitur in evangelio Ioannis 17, 20: «Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me». Cullmann interpretatur particulam verbum eorum verbum apostolorum scriptum, seu consignatum in Scripturis. Duo inde consequuntur: primo successores apostolorum esse totam Ecclesiam; secundo potestatem constituendi in Ecclesia episcopos, presbyteros ceterosque ministros ac verbi Dei praecones spectare ad ipsam Ecclesiam. «Après avoir prié pour les apôtres, il passe à ceux qui croient par la parole des apôtres (In. 17, 20). C'est donc toute l'Eglise des croyants qui succède aux apôtres. Puis l'Eglise dispose de la charge épiscopale et doit le faire conformément aux inspirations du Sant-Esprit (Act. 20, 28)» p. 298, o. c.

 

Resp.: Tota haec auctoris doctrina de Petro-directore Ecclesiae est difficilis intellectu et acceptatione, quippe quae sit innixa multiplici gratuito et falso supposito:

 

a) Auctor primo supponit potestatem clavigeram Petri realiter distingui a potestate significata per metaphoram fundamenti, ita ut prior tantum sit continuanda per successores. At haec suppositio est gratuita et falsa. Una et eadem est potestas Petro promissa, quae triplici metaphora gradatim progredienti exhibetur a Christo, ut in thesi praecedenti explicavimus, potestas videlicet primatialis; sicut potestas clavigera, sic etiam potestas fundamentalis debet in Ecclesia continuari per legitimos successores.

 

b) Auctor secundo supponit textum Ioanneum (17, 20) esse unicum textum biblicum in quo agitur de successoribus apostolorum. Atqui haec quoque suppositio gratuita et falsa est. Christus haud obscure loquitur de successoribus apostolorum in epilogo evangelii Matthaei. Ubi post solemne mandatum missionarium apostolis datum ait: «Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi». Christus certe non erit usque ad consummationem saeculi cum apostolis personaliter consideratis; erit ergo cum eorum successoribus. Non minus clare loquitur Christus de successoribus apostolorum apud Paulum I Cor. c. 11. Ubi datur apostolis mandatum celebrandi ritum eucharisticum usque ad parusiam: «hoc facite in meam commemorationem... quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annunciabitis donec veniat».

 

c) Auctor tertio supponit Christum loqui apud Ioannem (17, 20) de verbo scripto apostolorum (per verbum eorum). Atqui haec suppositio gratuita est, falsa est. Etenim Christus ibi loquitur de omnibus apostolis, pro quibus Patrem rogaverat in secunda parte suae orationis sacerdotalis. Atqui multi ex apostolis nullum relinquent verbum scriptum pro his qui credituri sunt. Christus ergo evidenter loquitur de verbo praedicationis oralis, quod reapse spectabit ad omnes apostolos eorumque successores.

 

d) Doctrina auctoris statuens nullam dari in Scripturis normam circa modum constituendi episcopos, presbyteros ceterosque Ecclesiae ministros indiget explicatione. Notentur ergo sequentia: Scriptura imprimis tradit doctrinam de iuridico Petri primatu perennando in legitimis suis successoribus. Potestas porro constituendi ministros ecclesiasticos spectat ad eum qui detinet supremum Ecclesiae regimen. – Scriptura dein docet Paulum fuisse divinitus constitutum apostolum. Paulus porro sibi tribuit potestatem fundandi communitates christianas et constituendi ministros ecclesiasticos; quin imo Paulus tribuit ministris a se constitutis potestatem constituendi alios ministros secundum regulas a seipso statutas. Paulus ergo sua praxi et doctrina docet potestatem constituendi ministros in Ecclesia non spectare ad ipsam communitatem christianam. – Demum doctrina auctoris secundum quam successores apostolorum sunt omnes fideles, et potestas constituendi ministros ecclesiasticos spectat ad totam Ecclesiam est conclusio illegitima deducta ex verbis Christi apud Ioannem (17, 20) perperam interpretatis, ut superius ostendimus.

 

8. Remanet considerandum punctum maxime neuralgicum in tota hac controversa quaestione. Cullmann ex una parte perfracte negat principium successionis pro primatu Petrino, et iterato repetit Petrum nullum habuisse, nullum potuisse habere veri nominis successorem in primatu, quippe qui ei ut apostolo fuerit a Christo promissus et collatus. Ex alia vero parte admittit et docet Petrum historicum manere tamquam actuale et perenne Ecclesiae fundamentum super quod continuo aedificatur et aedificabitur Ecclesia iuxta promissa Christi: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam. Exinde oritur grave et arduum problema: quomodo Petrus olim mortuus possit citra viam successionis permanere tamquam actuale et perenne Ecclesiae fundamentum. Persentit auctor difficultatem, eamque candide fatetur scribens: «Mais alors la question se pose: si l'on enentend le fondement au sense chronologique, comment peut-il conserver le même rôle pour l'Eglise de tous les temps? Comment Pierre peut, il à chaque génération devenir «actuel» pour l'Eglise au sens étymologique, lorsque par Pierre, nous entendons bien Pierre et non de soi-disant successeurs? Comment l'Eglise peut-elle, aujor-d'hui encore, être fondée sur la personne historique de l'apôtre Pierre?».

 

En responsum auctoris: «Ce n'est possible que si l'on respecte le caractère temporellement unique du fondement constitué par les apôtres, c'est-à-dire si leur personne et leur oeuvre unique dans l'histoire ont laissé un temoignage qui subsiste aujord'hui sous la forme d'une donnée concréte remontant aux temps de la révélation apostolique. Cette donnée unique qui signific la survie des apôtres dans le temps de l'Eglise, ce sont les ecrits apostoliques» p. 199, o. c. En ergo solutionem genuine protestanticam difficultatis propositae: Petrus et ceteri apostoli manent ut actuale et perenne fundamentum, super quod aedificatur Ecclesia, non per viam successionis, sed per sua scripta apostolica.

 

Crisis. Perpendamus paulisper quid valeat praefata solutio.

 

a) Notetur imprimis levis quaedam fuga et deviatio in mutato statu quaestionis. Quaestio solvenda erat quomodo Petrus maneat citra viam successionis tamquam actuale et perenne fundamentum super quod continuo aedificatur Ecclesia: et respondetur: apostoli manent ut fundamentum actuale per sua scripta; at Christus loquebatur de Ecclesia aedificanda non super apostolos-fundamenta, sed super Petrum-Kefa: Tu es Kepha et super hoc Kepha aedificabo Ecclesiam meam.

 

b) Si Petrus dicitur manere ut actuale Ecclesiae fundamentum per sua scripta, omnes apostoli, qui scripserunt libros inspiratos, possent dici Ecclesiae fundamentum non minori iure quam Petrus. Cullmann respondet notando testimonium Petri habuisse singularem quandam praestantiam et maiorem quandam auctoritatem prae testimonio reliquorum apostolorum; quia Petrus fuit primus qui vidit Christum resuscitatum. At haec ratio ut summum posset valere pro testimonio orali Petri in primitiva Ecclesia; sed hic agitur de testimonio scripto: testimonium porro scriptum Pauli cum circa resurrectionem, tum circa reliqua Christianismi mysteria non fuit minoris, sed maioris momenti quam testimonium Petri.

 

c) Insufficientia solutionis Cullmann manifesta redditur ex hac potissimum ratione: Petrus fuit a Christo constitutus fundamentum Ecclesiae ut foret principium visible unitatis et firmitatis obtinendae in ea. Atqui Petrus nequit esse principium unitatis et firmitatis ecclesiasticae per sua scripta. Enimvero duplex unitas efficienda et conservanda est in Ecclesia: una disciplinaris, altera doctrinalis. Unitas porro disciplinaris nequit evidenter effici et conservari per scripta Petri; sed nec ipsa unitas doctrinalis potest sive induci sive conservari in Ecclesia per sola scripta Petrina. Auctoritas quippe horum scriptorum sive humana sive divina potest in dubium et controversiam vocari. Haec dubia et controversiae non possunt convenienter solvi et dissipari scriptis Petrinis. Sed nequaquam in isto sunt omnia. Dubia, iurgia et dissidia possunt oriri circa scripta inspirata non tantum Petri, sed etiam Pauli aliorumque scriptorum sacrorum: cogita imprimis epistulas Paulinas, de quibus ipse Petrus in suis scriptis notabat multa ibi recurrere difficilia intellectu quae indocti homines depravant. Hae porro depravationes vehementer auctae sunt, complicatae sunt opere potissimum lutherano et protestantico. Sufficiat in mentem revocare quaestiones de iustificatione, de peccato originali, de sacrificio et sacramento eucharistico, de Christi praecellentia et dignitate, de opere Christi soteriologico, de mystico Christi corpore, de parusia... Nonne in his omnibus multa sunt reapse intellectu difficilia atque in varias ac contrarias partes controversa? Quis non videat has omnes contentiones non posse per sola scripta Petrina convenienter superari?

 

Novum et ultimum solutionis tentamen reperio in his quae noster auctor scribit p. 200 o. c.: «Les catholiques posent ici une question: qui garantit aujord'hui que l'Eglise revient bien aux apôtres à traves l'Ecriture? C'est une question legitime, mais on ne peut pas y repondre en partant de Mt. 16, 17 ss., de le parole sur le roc, qui est une «parole d'institution». Le roc, en effet, est et reste posé une fois pour toutes. Certes, il faut à l'Eglise des ministres vigilants, des garants, des évêques, des interprètes... Eléments indispensables, ils sont utilisés par le Christ au cours de l'edification de son Eglise... Les ministres ultérieurs sont donc des instruments dont Jésus se sert pour bâtir son Eglise sur Pierre, comme il l'avait promis».

 

Habemus ergo confitentem adversarium: Scripta Petri non sufficiunt ad fundandam et firmandam Ecclesiam; opus est ministris, episcopis, presbyteris, interpretibus. Quod si hoc admittitur, non potest dici Ecclesiam continuo aedificari super Petrum historicum, vel super scripta Petri; proxima quippe regula fidei pro fidelibus non sunt scripta Petri vel Pauli, sed sunt interpretationes horum ministrorum. At hic surgit nova quaestio quam Cullmann effugit et praetervolat (escamotea): Quid porro fiet, ubi hos ministros, episcopos, interpretes dissentiri inter se et discrepare contingat in interpretandis scriptis Petrinis et Paulinis? Hae porro dissensiones non tantum sunt possibiles, sed sunt reales et effectivae. Evidens est ministros et interpretes catholicos non consentire cum interpretibus et ministris protestantibus. Non minus evidens est interpretes et praedicatores protestantes dissidere et digladiari inter se. Velint nolint nostri cari fratres dissidentes et separati; quandiu non admittetur organon aliquod magisteriale vivum, authenticum, charismate veritatis ornatum ac ditatum, erumpet divisio, et manebit divisio. Sed longa demonstratione opus iam non est; probatio est facilis compendio veritatis. Solemnem et palmariam demonstrationem exortae et manentis divisionis habemus nostris diebus in tot congressibus panchristianis. Ubi quaeritur, et non invenitur; pulsatur, et non aperitur. Ubi omnes canunt quidem et celebrant orationem Christi petentis ut omnes unum sint, nemo vero attendit sermoni Christi vaticinantis: tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

 

Cullmann vult atque contendit episcopos, presbyteros, ministros atque interpretes diversarum Ecclesiarum esse instrumentum a Christo electum ad aedificandam Ecclesiam super Petrum secundum promissa ipsius Christi. Sed Christus voluit Ecclesiam unam: Christus petivit, promisit, praedixit Ecclesiam unam. Atqui Ecclesia aedificata ab his ministris atque interpretibus non est una, sed multifariam divisa. Evidens ergo est hos tales ministros non esse instrumentum selectum a Christo ad aedificandam Ecclesiam super Petrum.

 

Nota bene: Cullmann satagit confirmare suas conclusiones biblicas traditione historica primatus romani in Ecclesia primaeva. At de hoc argumento historico agemus in thesi sequenti. – Alia puncta theoriae Cullmann, etsi fundamentalia, praetermisimus, quia nostram quaestionem directe non tangunt. Illud prae ceteris novum, insolitum, audax nimis; quod Petrus primatui renuntiaverit, illumque in manus Iacobi tradiderit (!).

 

Ipso rerum motu et cursu naturali deferimur in novum territorium ecclesiologicum, de Traditione et Magisterio ecclesiastico nuncupari solitum; ubi sermo de his omnibus recurret uberior, accuratior.

 

Obiectiones solvuntur

 

1. Tempore sedis vacantis Ecclesia manet firma. Sed non firmitate mutuata a primatu quippe qui nullus actu adsit. Ergo falsum est firmitatem ecclesiasticam pendere causaliter a firmitate primatiali, ruit ergo fundamentum primi et principalis pro thesi argumenti.

 

Resp. Dist. maior. Tempore sedis vacantis Ecclesia manet firma firmitate, quae sit fructus exercitii primatus, conc.; firmitate quae sit efformata indipendenter a primatu, nego. Simili argumento posses probare nullam esse connexionem causalem inter animam humanam et unitatem organicam compaginis corporeae, quippe quae manet aliquo tempore in corpore etiam post animae recessum (!) Tempore sedis vacantis Ecclesia eiusque unitas manet firmitate supponente cum antecedens primatus exercitium, tum actualem Christi legem ac providentiam, quae vetat sive transformationem regiminis monarchici in collegiale, sive dissolutionem unius Ecclesiae in plures autocephalias. Sicut unitas organica perenni animae influxui subducta illico tendit in dissolutionem, sic unitas corporis ecclesiastici subducta dynamico influxui papatus serius ocius fataliter vergit in dissolutionem ac divisionem, cuius rei habes luculentum argumentum sive in confracto usque ad pulverem Protestantismo, sive in dissoluto ad autocephalias nationales Orientalismo.

 

2. At verba promissionis hoc unum probare possunt: fundamentum seu iurisdictionem supremam debere in Ecclesia manere perpetuum; porro iurisdictio suprema potest perdurare vel in una persona physica seu monarchice, vel in pluribus seu collegialiter. Ergo perpetuitas primatus in forma monarchica demum non probatur.

 

Resp. Negatur prorsus antec.: Verba Christi ostendunt fundamentum Petrinum debere perseverare integrum. Porro primatus a Christo in Petro institutus implicat iurisdictionem supremam unius in omnes (Apostolos, episcopos, fideles) etiam collective spectatos. Quod si hanc potestatem supremam subiectari fingas in pluribus episcopis aequalibus et mutuo indipendentibus, iam nulla est in Ecclesia potestas suprema qua possit unus omnibus collective sumptis imperare. Vides iam petram Ecclesiae confringi in plures particulas, eoque ipso dissolvi principium unificans ipsum corpus episcopale.

 

3. Privilegia personalia non transeunt ad successores. Atqui primatus fuit privilegium mere personale Petri, ergo ...

 

Resp. Dist. maior. Privilegia mere personalia i. e. uni, ut personae privatae, concessa non trasmittuntur, conc.; si haec privilegia uni et personae publicae conceduntur, nego. Ceterum potest negari suppositum; etenim primatus non est privilegium stricte dictum, nec enim continent ullum ius speciale a superiore concessum contra vel praeter ius commune.

 

4. Sed primatus videtur fuisse privilegium mere personale: siquidem fuit datus Petro tamquam remuneratio pro confessione fidei, quam ille ut singularis persona edidit. Atqui haec singularis confessio non transmittitur ad posteros. Ergo nec remuneratio quae eidem respondet.

 

Resp. Dist. maior. Ipsa institutio primatus fuit remuneratio pro fidei confessione a Petro edita, nego; selectio Petri prae aliis ad hoc tale munus fuit remuneratio pro singulari ipsius confessione, trans.

 

5. Verba subsequentia: vade post me Satana spectant ad Petrum ut singularem et privatam personam. Ergo a pari illa alia: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam dicenda sunt et ipsa respicere Petrum ut privatam personam.

 

Resp. Negatur paritas, quae nulla est in argumento facto. Ostendimus haec posteriora verba nexu causali cohaerere cum aliis subsequentibus, in quibus Ecclesia exhibetur perpetuo duratura usque ad finem mundi. Porro nihil tale dici potest de aliis verbis, quibus Christus Petrum increpat.

 

6. At videtur divinam sapientiam dedecere, ut res tanti momenti, qualis est supremum regimen totius Ecclesiae in manu unius hominis relinquatur. Ergo potius credideris supremam hanc potestatem transivisse in universum episcoporum collegium.

 

Resp. Dist. antec. Divinam sapientiam hoc dedeceret, si ille unus homo suae propriae debilitati subiectus relinqueretur, conc.; si ille unus homo infallibilitate personali ceterisque aptis donis communiatur, nego. Ceterum periculum divisionis et schismatis facilius erumpit, si potestas suprema inter multos condividitur.

 

7. Deus liber est in operationibus ad extra. Ergo, sicut libere fundavit Ecclesiam super unum Petrum, ita potest deinde hanc potestatem primatialem multis, puta collegio episcoporum communicare.

 

Resp. Dist. conseq. Potest Deus primaevum Ecclesiae regimen mutare potentia antecedenti divinum decretum de regimine ecclesiastico semper futuro monarchico, conc.; potentia consequente hoc tale decretum, nego. Argumenta nostra ostendunt Deum decrevisse dare Ecclesiae regimen monarchicum perpetuo duraturum.

 

8. Sed permanentia huius regiminis tandem pendet a libertate hominum, qui, mortuo papa, personam successoris eligunt. Atqui homines possunt non eligere unum prae aliis. Ergo regimen Ecclesiae monarchicum potest mutari.

 

Resp. Dist. maior. Permanentia illa pendet a libertate humana divinae providentiae subiecta, conc.; huic providentiae subducta, nego. Deus ab aeterno praevidit quid homines libere facerent, si in certis ac determinatis adiunctis ponerentur. Et nonnisi sub hac divina praescientia decrevit determinatam quandam regiminis formam perpetuo in Ecclesia mansuram. Consequenter ad hoc divinum decretum non datur iam potentia futuritionis pro mutando Ecclesiae regimine.

 

9. At nequit sufficienter assignari causa efficiens seu communicans primatum successoribus Petri. Etenim Cardinales seu electores non possunt alii dare potestatem, qua ipsi carent; Christum vero novo aliquo actu communicare potestatem primatialem toties quoties persona successoris eligitur, ostendi non potest. Ergo...

 

Resp. Negatur antecedens eiusque suppositum. Christus illo uno eodemque actu quo Petro contulit supremum pastoratum super universam suam Ecclesiam, eundem contulit etiam omnibus Petri successoribus. Posito quippe illo priori actu (primatus promissi et collati), instituta est lex divina de primatu semper continuando in legitimis Petri successoribus. Hi ergo accipiunt primatum iurisdictionis non ab electoribus humanis, sed ab ipso Christo in persona Petri, quippe cui concessa est illa talia potestas ut personae publicae continuandae in suis successoribus.

 

10. Sed munera quoque apostolatus sunt instituta in publicam Ecclesiae utilitatem. Atqui tamen non transeunt ad successores. Ergo idem dicendum est de munere primatiali.

 

Resp. Dist. maior. Munera apostolatus, ex qua parte implicant pastoratum episcopalem, non transmittuntur posteris, nego; ex qua parte implicant praerogativas extraordinarias Apostolis in bonum Ecclesiae nascentis concessas, conc. Potestas iurisdictionis universalis et magisterii infallibilis concessa collegio Apostolico transmittitur collegio episcoporum, ut suo loco videbimus. Certae quaedam praerogative singulis Apostolis concessae respiciebant bonum Ecclesiae fundandae, hinc non est quare transmittantur ad futuros Ecclesiae fundatae et conservandae praepositos. Simile responsum apponas difficultati, quae ex Ephes. 4, 11 sq. peti potest.

 

Corollarium. Demonstrata thesi de perpetuitate primatns, sequitur magni momenti corollarium: Veram Christi Ecclesiam non esse aliam, quam Romano-catholicam. Siquidem vera Christi Ecclesia debet habere formam regiminis constanter monarchicam. Atqui inter omnes aemulantes coetus christianos unus Romano-catholicus retinet primatum monarchicum. Ergo vera Christi Ecclesia vel nullibi est, id quod promissis Christi repugnat, vel nonnisi apud Romanos reperitur.

 

Scholion dogmaticum. Doctrina de perpetuitate primatus expressis verbis traditur et solemniter definitur a Concilio Vaticano: «Quod autem in beato Apostolo Petro princeps pastorum et pastor magnus ovium Dominus Christus Iesus in perpetuam salutem ac perenne bonum Ecclesiae instituit, id, eodem Auctore, in Ecclesia, quae fundata super petram ad finem saeculorum usque firma stabit, iugiter durare necesse est... Si quis ergo dixerit, non esse ex ipsius Christi Domini institutione seu iure divino, ut beatus Petrus in primatu super universam Ecclesiam habeat perpetuos successores; aut Romanum Pontificem non esse beati Petri in eodem primatu successorem; anathema sit». DB. 1824 sq.

 

P. Timotheus Zapelena SI

 

–––––––––––

 

 

Timotheus Zapelena S. I., De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Editio sexta recognita et aucta. Romae. APUD AEDES UNIVERSITATIS GREGORIANAE. 1955, pp. 314-340. (PONTIFICIA UNIVERISTAS GREGORIANA). (1)

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Timotheus Zapelena S. I., De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Editio sexta recognita et aucta. Romae 1955. Imprimatur.

 

--------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------------

 

Notae:

(1) Cf. 1) P. Sanctus Schiffini SI, a) De veris membris Ecclesiae. b) De distinctione inter Sedem et Sedentem quoad Romanum Pontificem. c) Undenam fluit ordinaria potestas Episcoporum in greges sibi subditos. d) Num suprema potestas quae est in coetu Episcoporum in coniunctione cum Romano Pontifice sit distincta a potestate suprema quae in uno Romano Pontifice est.

 

2) Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps, a) De proprietatibus religionis. b) De indefectibilitate Ecclesiae. c) De necessitate Ecclesiae. d) De opere Christi. Indoles religionis christianae. e) Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae.

 

3) Codex Juris Canonici, Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

4) S. Pius Papa X, Jusjurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

5) S. Pius Papa V, Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini (Katechizm rzymski według uchwały świetego Soboru Trydenckiego).

 

6) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

9) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

10) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

11) P. Christianus Pesch SI, a) Compendium Theologiae dogmaticae. b) De membris Ecclesiae.

 

12) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, a) Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR). b) De Mariae gloriis.

 

13) Pius Papa XII, a) Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi" (Encyklika "Mystici Corporis Christi", O Mistycznym Ciele Chrystusa). b) Enchiridion indulgentiarum.

 

14) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

15) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

16) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).

 

(Notae ab ed. Ultra montes).

 

Timotheus Zapelena S. I., De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Editio sexta recognita et aucta. Romae 1955.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXVIII, Kraków 2018

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: