Puer divinus de Bethlehem Christus Jesus. Traditio Clavium Ecclesiae. Carlo Crivelli.

 

Iesus puer recens natus notis manifestis Ecclesiam conditam demonstrat

 

ERNESTI COMMER ORATIO

 

HABITA VIENNAE IN UNIVERSITATE LITERARUM RUDOLFINA

 

––––––––––

 

Ecce iam venit plenitudo temporis, in quo misit Deus Filium suum in terras (1). Ecce veniet Deus princeps regum terrae: beati, qui parati sunt occurrere illi (2). O oriens splendor lucis aeternae et sol iustitiae; veni et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis! (3) Cum igitur crastino die celebraturi simus ortum solis aeterni, qui eadem proprietate (4) est ipse Dei Filius connaturalis et Verbum Patris immaterialiter genitum et eiusdem Imago omnino similis expressa, audiamus nuntium divinum sic ore loquentem Deo venturo: oportet praevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum lucis te adorare (5). Ipse enim, qui in similitudinem hominum factus (6) est ex semine David secundum carnem (7), in patria eiusdem regis quasi peregre nasci voluit, ut Divinitas cognosceretur orbem transformasse terrarum. Qui eo tempore natus est homo, quo unus princeps dominabatur Romae, quae caput mundi erat, ut ibi caput Ecclesiae suae statueret in signum perfectae victoriae, unde fides ad universum mundum derivaretur (8). Oportet igitur praevenire solem ad benedictionem, quia benedictio Domini, quae divites facit (9), bonitatem in nobis causa (10) atque semper importat et collationem (11) et confirmationem donorum et multiplicationem bonorum (12) propter complendum numerum electorum (13). Quod mandatum nos magis urgere videtur, quod res Ecclesiae, cuius caput, Christi vicarius, captus ab inimico rege, ad Petri praedecessoris annos feliciter est accessurus, nostra aetate in angusto est. Quare Deo benedicente ex Christi natali colendo spiritualem quoque ex cordibus fidelium partum eius in Ecclesia ad bona multiplicanda certe expectare fas est.

 

De Christo autem venturo Malachias vates haec praenuntiavit: Orietur vobis timentibus nomen meum sol iustitiae (14). Sicut enim officio solis naturalis corpora sensibilia generantur, ita Christus nascendo filios Dei generavit (15): voluntarie enim genuit nos verbo veritatis (16), quibus revicturis vitam gratiae atque aeternae gloriae largitus est; quippe qui vita est et lux hominum (17): nam venit lux mundi ad illuminandos hos, qui in tenebris et umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis (18). Itaque dignum et iustum est, ortum eius praevenire et ad natalem eum adorare. Quem hodie ad benedictionem praevenimus ab omni nos peccati sorde abluentes, ut faciem eius confessione praeoccupemus (19), orantesque ut digni simus participes nativitatis eius fieri, et quanta beneficia Ecclesiae suae largitus sit diligenter meditantes; tum vero ad ortum lucis aeternae eum adorabimus, sacrificium eius incruentum devote sumpturi (20). Quare vos, auditores ornatissimi, in ipsam primam Ecclesiam ad Christi praesepe collectam oraturus convoco. Argumentum autem nobis tractandum, quod neque obscurum nec sterile, sed et tempori maxime congruum et viris theologis perutile atque natura sua illustre dulceque videtur esse, hoc proponere placet: Iesus puer recens natus notis manifestis Ecclesiam conditam demonstrat. Interim vos, iuvenes humanissimi, quaeso, pro vestra prudentia atque clementia consultationi nostrae diligenter attendite.

 

Adeste igitur fideles: respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra (21). Apparuit gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos (22). Apparuit in nativitate Christi benignitas et humanitas Salvatoris de triplici latibulo: scilicet de sinu Patris, in quo celabatur; de umbra legis, in qua figurabatur; de ventre matris, in quo formabatur (23). Pastores loquebantur ad invicem: transeamus usque Bethlehem et videamus hoc verbum, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis (24). Adest enim in stabulo pastoribus gaudentibus divinus Agnellus (25), qui tollens peccatum mundi (26) signacula libri signati solvit. Adest pannis involutus panis angelorum ipsis angelis decantantibus: gloria in altissimis Deo et in terra pax hominibus bonae voluntatis (27); qui pastus in Ecclesiae sacramento comedendus et fruendus est in coelesti patria. Adest in ara lignea hostia pontificia mactanda in crucis patibulo pro universa Ecclesia. Adest puer recens natus in praesepi reclinatus solus rex in solio, infans magister unus in veritatis cathedra positus, pusillus pastor bonus in caula promptus ad ovile gregis notatis stipitibus sepiendum.

 

Etenim Ecclesiam dici congregationem et convocationem constat apud omnes. Quae congregatio eorum fidelium dicitur, qui a fide Christi simpliciter appellantur, ea quidem inde ab initio ex prima revelatione divina fuit instituta: namque ab ipso principio generis humani fides mediatoris Deum inter et homines vigebat, qui post peccatum primi parentis oraculo divino promissus erat venturus. Itaque cum sine fide impossibile esset placere Deo (28), omnes sancti per Christi fidem vicerunt regna, operati sunt iustitiam, adepti sunt repromissiones (29). Quotquot igitur homines ante Christi in carne adventum salvati sunt, per eius fidem vel explicitam vel implicitam pro diversis temporibus et statibus, qui ipse caput hominum et primogenitus fratrum redimendorum a Deo constitutus est, salvi facti creduntur. Christus autem tamquam Dominus et Conditor omnium temporum ipse sibi tempus, in quo nasceretur, elegit (30). Et ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum, factum ex muliere, factum sub lege (31). Ea igitur congregatio fidelium, qui a fide Christi iam nati dicuntur, primum initium a tempore conceptionis natalisque huius Servatoris habuit. In quem coetum primi credentes per vocationem mentibus iniectam gratia ipsius Christi pueri a sancto Spiritu congregati fuerunt. Quos inter Maria Deigenitrix primam fidem Dei Verbi tum nati habuisse creditur, cui Elisabeth: Beata, inquit, quae credidisti; quoniam perficientur ea quae dicta sunt tibi a Domino (32). Cuius fidem Ioseph maritus secutus est. Qui cum duo testes domestici essent magnificae nativitatis Christi (33), oportuit, ut aliis quoque extraneis, quorum testimonium suspectum esse non posset, Christus natus manifestaretur. Ipse autem puer mysterium suum manifestum fecit, quia quicumque ad Christum veniunt, ab ipso atque per ipsum veniunt (34). Qui cum in se ipso nativitatem similem infirmitati humanae exhiberet, tamen per Dei creaturas divinitatis virtutem in se monstravit (35). En igitur primos adoratores Christi fidelissimos ad praesepe Domini vocatos, qui fidem ipsius nati profitebantur. Adest multitudo militiae coelestis parvulum regem suum visione beatifica cognoscentis, e quorum numero unus pastoribus apparuit gaudium magnum annuntians (36). Illa quippe Redemptoris nostri nativitas et nostra festivitas fuit, quia nos ad immortalitatem reduxit; et angelorum festivitas exstitit, quia nos revocando ad coelestia eorum numerum implevit (37). Accedunt stella duce magi sapientes ex Oriente regalibus cum muneribus (38). Tum Simeon et Anna, bini iusti sexus utriusque, interiori Spiritus sancti instinctu acti, puerum in templo oblatum adoravere (39). Nec non Mariae Virginis propinqui, Elisabeth cum Zacharia viro et Ioanne puero praecursore, quem Salvator ipse nondum natus in utero matris gestatum a peccato originali solverat, quo beneficio singulari compos mentis factus fidem quoque praesentis Domini induerat, – ad principem fidelium coetum pertinebant, cui ipsa Maria prima magistra et Ioseph vir iustus praeclara exempla fidei dabant. Vir autem factus Christus post baptismum ad flumen Iordanis, cum vim salutarem aquis tribuisset tactu divini corporis, primus ipse sibi discipulos vocavit congregavitque: ex quo tempore auctoritas magisterii a flumine usque ad terminos orbis terrarum dilatabatur. Sed cum virtus omnis sacramentorum salutarium, quibus Ecclesia formatur, ex ipsa Christi passione oreretur, in latere Salvatoris perforato Ecclesia prima demum perfecta fuit atque formata. Consummatis denique adimpletisque redemptionis mysteriis missoque Spiritu sancto in Pentecostes die discipuli in fide Christi divina ita confortati solidatique sunt, ut Ecclesia ab Hierosolymitana urbe per orbem totum promulgari inciperet (40).

 

Quae cum ita sint, quaeso auditores, ad Ecclesiam praesepis mecum redeatis, ut indolem istius societatis clarius et distinctius intelligamus. Quae adunatio hominum fidelium et angelorum beatorum fuit societas plane divina, vires et indigentias creaturarum excedens, ab ipso Verbo Dei per sanctum Spiritum congregata, cuius Deus ipse infans recens natus caput constitutus est. Cui principi adoratores illi fide, spe caritateque virtutibus infusis adhaerentes caput visibile, Verbum carnem factum, praesens agnoscebant et profitebantur. Qui cum puer ex divina natura sibi propria caput rexque natus angelorum sit; quippe qui tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit (41); idem hominum quoque omnium caput et praesertim eorum, quos in societatem suam salvandos per merita vitae mortisque suae congregavit, eminentia plenitudine atque influxu gratiarum dicitur; quare infans caput Ecclesiae primae recte credendus est. Quam divinam ex hominibus aedificandam societatem ipse super verum corpus suum humanum construxit, cum corpus illud vere natum ad extremum pro salute populi sacrificium faciendum in praesepe poneret; unde mediator ipse Deum inter et homines factus, duabus naturis divina scilicet et humana integra in una divina Verbi persona unitis, summus pontifex in aeternum ordinatus, cui iam puero sacra coelestia placebant, prima in eodem praesepi stratus egit. Itaque priore illa fidelium consortione Ecclesiam suam ab aeterno praedestinatam vere instituit redintegratam atque in melius promotam. Ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum (42). Quorum caput vere Christus est, verus Deus, verus quoque homo unguento sui Spiritus sancti vere unctus, quod unguentum de divinitate eius in humanitatem descendit sicut in barbam illam Aaronis (43) novi pontificis mysticam, de qua iterum in Ecclesiam pontificali munere dotatam usque ad ultimos fideles in oram vestimenti sacri amplius delabitur (44). Quam a Domino benedicto fundatam Ecclesiam si quasi definire licet, societatem divinam humanamque publici iuris reapse factam atque ad magni sacramenti usum institutam, sive individuam vitae consuetudinem Deum Incarnatum inter et homines et angelos beatos recte appellare possumus.

 

Deus autem per Filium suum unigenitum Ecclesiam instituit suaeque institutionis manifestis notis instruxit (45), quae a nemine posset ignorari. Quae notae in symbolo fidei a patribus Constantinopolitanis (46) enumeratae quatuor sunt proprietates praecipuae ex conditione ipsius Ecclesiae quasi sponte derivatae. Quas puer Iesus in tempore natus ostendit, cum eas dotes Ecclesiae condendae tribuere vellet, quibus haec sodalitas divina humanaque, quae partim visibilis partim invisibilis est, ab omnibus facile recognosceretur et a fraudatoribus aperte distingueretur. Unde unam fecit Ecclesiam, extra quam nullus omnino salvatur (47), ut ab haereticorum conventiculis et schismaticorum conciliationibus et excommunicatorum turmis differret. Quam sanctam quoque decrevit, quae a falsi nominis christianis secerneretur. Catholicam vero ubique gentium iussit eam esse, ut ab illis separaretur, qui singulares et pertinaces suae mentis a communi fidei doctrina recederent. Denique apostolicam eam reddidit, ut novarum rerum cupidos, qui sectas peregrinasque doctrinas sequerentur, arceret (48).

 

Agite dum, pergamus singula explicare; ac primum de unitate Ecclesiae videndum nobis est. Est autem unum quid in perfectione, ait Doctor Angelicus, ad cuius integritatem concurrunt omnia, quae requiruntur ad finem eius: sicut homo integratur ex omnibus membris necessariis ad operationem animae, et domus integratur ex omnibus partibus, quae sunt necessariae ad inhabitandum (49). Ad quam normam Christus puer natus Ecclesiam in unitate perfectionis condidit.

 

Est autem duplex iunctio in corpore Ecclesiae consideranda. Prior quidem est ea, qua membra cum capite societate quadam et naturali et gratuita iunguntur (50). Etenim ipsa humana natura, quam Filius Dei assumpsit, eiusdem speciei est atque natura reliquorum hominum; et ipsa Christi hominis anima, quae rationalis est, naturalem generis similitudinem cum spiritibus puris, quos angelos vocamus, exhibet. Quare cum Iesus puer, caput cum membris, hominibus scilicet angelisque, similitudine naturali coniungatur, Ecclesiam ipsam sororem Christi appellari legimus (51). Sed praeterea altior quoque altera est inter Iesum puerum et membra Ecclesiae iunctura, quam unionem e gratia divina ortam theologi vocant. Haec enim, quae conformitate voluntatis efficitur, ab ipso oritur amore, qui supernaturalis dicitur, vi cuius ipsi amantes in unum quid rediguntur (52). Qui primi felicissimi cultores puero Iesu capiti adhaerebant cum caritate divina: nam qui Deo adhaeret, unus est spiritus cum illo (53). Et haec est prima iunctura hominis ad Deum, quae per fidem, spem et caritatem perficitur (54); quare Ecclesia sponsa Christi dicitur (55), cum ipse semet Ecclesiae nativitate temporali, quae vocatur, manifeste desponderit.

 

Altera vero consociatio, quae inter ipsa membra ad invicem invenitur (56), patet etiam in Ecclesia praesepis. Primum quidem membra huius prioris Ecclesiae, quae ad imitandum propositum est exemplar futurae, sicut manus et pedes naturalis corporis, fuere similis rationis: angeli enim hominesque pueri divini cultores individua rationalis naturae sunt. Deinde gratiae quoque beneficio iidem quam firmissime inter se coniuncti videntur. Nam qui socii ad invicem per fidem colligati in uno eodemque Iesu puero credito continuantur, eius gratia et caritate vivescentes in uno eodemque amato quoque uniuntur; cum unus esset in omnibus sanctus ille Spiritus ab ipso puero nato procedens, qui quasi anima in corpore corda fidelium movit: in quo ultima et principalis perfectio corporis mystici consistit. Itaque unitas huius Ecclesiae, quacum futura per orbem diffundenda intime cohaeret, et ex uno Iesu puero nato summo pontifice, quem Pater dedit caput super omnem Ecclesiam (57), et ex uno vitae salutaris auctore Flamine divino facile colligitur.

 

Deinde sanctitatem (58) unius Ecclesiae beatissimus puer mysterio nativitatis humanae ex Virgine Matre immaculata ostendit. Nam cum sanctum id primo dicatur, quod mundum est, teste Areopagitico sanctitas est ab omni immunditia libera et perfecta et omnino immaculata munditia (59). Ecclesiae autem caput Iesus natus, qui ipse est sanctus sanctorum, divinitate perunctus, et sanctam elegit matrem Mariam ab omni labe immunem et sanctam Ecclesiam quoque sibi perpetuo despondit; quippe qui prius iam lege vetere edixerat: sancti estote, quia ego sanctus sum (60). Nec non templum Dei, ad quod exstruendum super corpus suum verum natus erat in mundo, ipsum sanctum est (61), quod homines et angeli in Ecclesiam collecti conficiunt (62). Sanctificantur vero fideles primo, quia sanguine illo benefico, quem puer iam in circumcisione primum effusurus erat, lavantur a peccati sordibus; secundo autem quod ungendi sunt gratia a Spiritu sancto in cordibus eorum infusa; tertio denique quia ipse unus Deus in tribus personis distinctis (63) sanctissimus atque immensus in animis fidelium inhabitat (64). Sed cum sanctum id quoque, quod lege firmatum est, dicatur, haec primitiva Ecclesia vel sancta fuit, quod a Deo aeterna praedestinatione legeque divina fuit ordinata et ita firmata, ut Christum puerum fundamentum haberet; nam fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, quod positum est (65) in praesepi. Quam Ecclesiam Christus puer dilexit et tradidit se ipsum pro ea (66), ut illam aedificaret; cui legem dedit sanctam et mandatum sanctum (67), imo seipsum quoque tamquam maximum sacramentum, a quo reliqua sacramenta eiusdem societatis divinae, quibus homines sanctificantur, primam originem trahunt.

 

Tum dulcissimus ille Iesus catholicam (68) vel universalem Ecclesiam primam quasi unum versus omnia natus monstravit. Salus enim, quae futura erat per Christum tribuenda, ad omnem diversitatem hominum pertinebat (69). Quae universitas ut in ipsa auctoris partu praefiguraretur, divinus puer omnibus hominum conditionibus tum manifestatus est. Pastores enim ab angelo vocati ad puerum adorandum primitiae Iudaeorum censentur, viri simplices quidem, sed fideles, qui futuros Ecclesiae doctores signarent. Primitiae vero gentium sapientes illi et potentes magi reguli a longinquo advenientes cum muneribus secretis fuere. Iusti tandem homines Simeon et Anna templum frequentantes, ubi natus puer oblatus est, viros omnes mulieresque fideles praenuntiabant (70). Omnibus igitur hominibus, omnibus gentibus et temporibus annuntiandus Iesus Salvator nativitate manifestus fuit.

 

Denique Christus Ecclesiam fecit apostolicam, quae cum a Deo nuntium universalem salutis conferendae accepisset, firma divinitus constructa atque confirmata fuit. Domus enim illa Dei, quam Iesus puer constituit, firmissima fuit (71), quia bona fundamenta iacta sunt: cuius principale fundamentum parvulus Filius nobis natus, Christus Deus homo est, cui cum Pater omnem potestatem dedisset ipse postea, divina potestate communicata cum nuntiis, alterum fundamentum firmissimum pro saeculis conditurus erat, scilicet viros apostolos atque eorum doctrinam ex plenitudine veri oriundam, ut domus firma ne conquassata quidem unquam procellis ac tempestatibus saeculorum destrui posset. Qui coniuncti viri missi et sanguine pueri effundendo potestateque ipsius auctoris confirmati annuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt constituti principes super omnem terram, in quam exivit sonus eorum: en nimis confortatus est principatus eorum (72).

 

Patet igitur, quod erat demonstrandum, Iesum puerum recentem natum, qui in praesepi stratus divinitatis suae conscius ac futurorum praescius consilio principem fidelium societatem reapse unam sanctamque faceret et potestate etiam universalem apostolicamque conderet, Ecclesiam quatuor notis celeberrimis ita manifestavisse, ut a nemine bonae voluntatis homine posset non videri.

 

Est ergo fides recta, ut credamus et confiteamur, quia Domini nostri Iesu Christi Dei Filii Ecclesia et divina et humana est societas. Divina est ex mente Patris ante saecula (73) filia praedestinata in Christo Filio unigenito et in carne aliquando nascituro: et humana est ex substantia hominum in saeculo nata. Perfecte divina, perfecte humana: ex Spiritu sancto et humanis membris subsistens societas. Similis Deo secundum caput Christum Deum hominem, minor Deo secundum humanitatem membrorum. Quae licet Christus sit cum membris hominibus coniunctus, non duo tamen, sed unus est Christus caritate auctus. Unus autem Christus non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in individuam vitae consuetudinem cum Deo. Unus omnino, non confusione substantiae, sed unitate personae mystice congregatae. Nam sicut anima rationalis et caro una est hominis natura, ita Christus et fideles unum sunt Christi corpus mysticum et plenitudo eius. Haec igitur est virgo una casta uni viro perfecto desponsata (74) mater nostra (75). Sicut vir caput est mulieris, ita Christus caput est Ecclesiae, ipse Salvator corporis eius (76). Quam Deus per Filium suum unigenitum instituit, suaeque institutionis manifestis notis instruxit, ut ea tamquam custos et magistra verbi revelati ab omnibus posset agnosci (77). Unam sanctam Ecclesiam catholicam et ipsam apostolicam urgente fide credere cogimur et tenere, nosque hanc firmiter credimus et simpliciter confitemur, extra quam nec salus est nec remissio peccatorum (78). Sicut unum corpus constituitur unitate animae, ita Ecclesia una est unitate spiritus et capitis: in qua unus Dominus, una fides, unum baptisma (79). Quae sancta est capitis sanctitate et membris a capite sanctificatis et motis in vitam aeternam. Universalis est a Deo missa ad omnes hominum conditiones in una fide, spe caritateque complectendas. Firma est columna et fundamentum veritatis (80), Christo nato fundamento principali posito, fidem iussa per nuntios confirmotos immutabilem servare. Haec est fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit.

 

Quoniam autem oportet praevenire divinum solem ad benedictionem et ad ortum lucis aeternae adorare, sancti homines undique ad dulcissimi Iesu praesepe, quod coram Deo ipso in aeternitate eius semper praesens est (81), instinctu divino attracti esse inveniuntur. Quippe parvulus ille natus, divinitatis maiestatem humilitate et suavitate potius celans, electis suis discipulis saepe saepius in vili forma primi ortus semetipsum revelare consuevit. Unum exemplum proferamus: angelicus noster iuvenis Stanislaus Kostka, nobilis Polonus, qui olim huius Rudolfinae Universitatis literarum auditor fuit, antequam ad societatem Iesu Romam evocatus est, cum Vindobonae in aedibus hospitum haereticorum in via Currendae aeger gravi morbo decumberet, a Paulo fratre crudeliter vexatus, in ipso mortis periculo consolationis divinae gratia Iesum puerum blandum a Virgine sanctissima porrectum in ulnas excepit adorandum, unde mirabili modo recreatus atque statim sanatus fuit (82). Quem minorem natu fratrem D. Stephano similem commemorans non possum me cohibere, quin etiam maiorem natu honoris causa nominem, qui alter Saulus, tandem defuncti Stanislai meritis ac precibus sui ipsius victor victus, poenitentiae virtute in verum Paulum et germanum sancti iuvenis fratrem efficienter mutatus est. Stanislai vero gaudium, quod viso puero divino percepit, haud aliis verbis enarrari potest quam his pulchris versibus Matthaei Sarbievii praeclari Polonorum poetae descriptis (83):

 

"Quid esse possit hoc puello carius,

Cui mellis ore plena manat copia,

Illime plenis balsamum rivis abit,

Et liberali nectar omne labitur,

Stellae serenis illigantur crinibus,

Puraque cirri luce cervicem rigant,

Et e bisulca siderum natus face

Pectit coruscas aureus pecten comas?

 

Sed exoleta nascitur puer casa,

Et exquilino natus in fimo iacet,

Dextraque culmum prensat et foenum premit,

Coeloque coram nudus, et coram gelu

Iniuriosa stringitur puer nive.

Quid esse possit hoc puello vilius?".

 

Sed ne oratio nostra solem divinum absque benedictionis fructu praevenerit, auditores optimi, ad finem ei imponendum aliquod pietatis documentum dabimus. Quoniam igitur oportet ad ortum lucis adorare, audiamus B. Venturinum de Apibus ex Ordine Praedicatorum hortantem: "Ora frequenter, ut videlicet saepius in die et nocte, in ecclesia vel alibi genua flectas, cum gemitu et suspiriis, spiritu ferventissimo invocans Christum, ut cor tuum inflammet igne coelesti, ut suam amarissimam et dulcissimam passionem tam vehementer tuis praecordiis dignetur infigere, ut vadens, stans, sedens, comedens seu bibens, omne quod sentis, vides vel audis, tibi appareat Christi sanguine rubricatum... Et breviter quidquid facis, ad hoc facere debes, ut Dominum Iesum possis sanctificare in medio cordis tui. Sed hoc volo te scire, quod omnia supradicta nihil tibi valerent, nisi cum Virgine benedicta humilitatem profundissimam possideres" (84). Haec ille vir piissimus: agite, nos quoque ad ortum lucis Iesum puerum pariter adoremus. Constantes igitur estote: crastina die delebitur iniquitas terrae et regnabit super nos Salvator mundi (85). Dixi.

 

Sac. Ernestus Commer, Doctor Theologiae.

 

–––––––––––

 

 

"Jahrbuch für Philosophie und spekulative Theologie", XVII. Jahrgang. Paderborn 1903, pp. 370-380. (a)

 

Notae:

(1) Antiphona 3. fer. 2. hebd. 3. Adventus ad laudes.

 

(2) Antiph. 1. ibid.

 

(3) Antiph. maior d. 21. decembris.

 

(4) Cf. D. Thomas: Summa theol. 1. qu. 34. a. 2. ad 3. – Propositio 85. Synodi Pistoriensis damnata a Pio VI. (Denzinger, Enchiridion Symbolorum etc. n. 1460).

 

(5) Sap. 16, 28. Cf. D. Thomae Aq. sermo 1. in pervigilio Nativitatis Domini.

 

(6) Philipp. 2, 7.

 

(7) Rom. 1, 3.

 

(8) D. Thomas: Summa theol. 3. qu. 35. a. 7. ad 3; cf. ib. a. 8. ad 3.

 

(9) Proverb. 10, 22.

 

(10) D. Thom.: in Ps. 27. n. 6.

 

(11) D. Thom.: 2. Sent. dist. 15. qu. 3. a. 3. D. Thom.: in Ps. 3. n. 5; cf. in Ps. 27. n. 9.

 

(13) D. Thom.: Summa theol. 1. qu. 72. a. un. ad 4; qu. 73 a. 3 c.

 

(14) Malach. 4, 2.

 

(15) D. Thom.: Sermo l. c.

 

(16) Iac. 1, 18. Cf. 1. Cor. 4, 15.

 

(17) Ioan. 1, 4.

 

(18) Lucae 1, 79.

 

(19) Ps. 94, 2.

 

(20) Cf. D. Thom. sermonem laudatum.

 

(21) Lucae 21, 28.

 

(22) Tit. 2, 11. 12.

 

(23) Albertus Magnus: Compendium theologicae veritatis l. 4. c. 11.

 

(24) Lucae 2, 15.

 

(25) Isaiae 53, 7.

 

(26) Ioan. 1, 29.

 

(27) Lucae 2, 14.

 

(28) Hebr. 11, 6. Cf. D. Thomas in h. l. lect. 7. Opusc. contra errores Graecorum c. 16.

 

(29) Hebr. 11, 33.

 

(30) D. Thomas: Summa theol. 3. qu. 35. a. 8 c.

 

(31) Galat. 4, 4.

 

(32) Lucae 1, 45.

 

(33) D. Thomas: Summa theol. 3. qu. 36. a. 2. ad 2.

 

(34) D. Thomas: Summa theol. 3. qu. 36. a. 3. ad 3.

 

(35) Ibid. a. 4.

 

(36) Lucae 2, 8 sqq.

 

(37) Cf. S. Gregorius M. homil. 21. in Evangel. ad 3. Noct. Paschatis.

 

(38) Matth. 2.

 

(39) Lucae 2, 25-38.

 

(40) Cf. Summa de Ecclesia D. Ioan. de Turrecremata Cardinalis lib. 1. cap. 24. (Ed. Card. Vitellius Venetiis. fol. 26 v.).

 

(41) Hebr. 1, 4.

 

(42) Ps. 132, 1.

 

(43) Ps. 132, 2.

 

(44) Dom Laurentius Ianssens: Summa Theologica. Tom. IV. Friburgi Brisgoviae 1901, p. 374 sq. de gratia Christi capitis.

 

(45) Concil. Vatican. sess. 3. cap. 3. (Denzinger, Enchiridion symbolorum n. 1642).

 

(46) Denzinger, Enchiridion n. 47.

 

(47) Conc. Lateran. IV. c. 1. (Denzinger n. 357).

 

(48) Turrecremata: Summa de Ecclesia lib. 1. c. 6. (l. c. f. 7 vo.).

 

(49) D. Thomas: Summa theol. 3. qu. 73 a. 2 c. – Cf. Metaphys. 5. lect. 8.

 

(50) Cf. Turrecremata l. c. lib. 1. c. 63.

 

(51) Cant. cant. 4, 9. 10.

 

(52) 1. Ioan. 4, 16. Cf. D. Thomas: Summa theol. 1. 2. qu. 28. a. 1; Opusc. in lib. Dionys. de divinis nominibus c. 4. lect. 11.

 

(53) 1. Cor. 6, 17. Rom. 8, 9. Ioann. 17, 22. D. Thomas in 1. Cor. 6. lect. 3.

 

(54) D. Thomas: Summa theol. 1. 2. qu. 68. a. 4. ad 3. Sent. 1. dist. 1. qu. 1. a. 1.

 

(55) Cant. cant. 4, 8. 9. 10.

 

(56) Cf. Turrecremata l. c. lib. 1. c. 61.

 

(57) Eph. 1, 22; 5, 23. Col. 1, 18. – D. Thomas in Eph. 1. lect. 8.

 

(58) Cf. Turrecremata l. c. l. 1. c. 9.

 

(59) D. Thomas: Opusc. in Dionysii lib. de divinis nominibus c. 12. lect. un.

 

(60) Lev. 11, 44.

 

(61) 1. Cor. 3, 16. 17.

 

(62) D. Thomas: Summa theol. 3. qu. 8. a. 4 c. et ad 3.

 

(63) Propos. 85. Synodi Pistor. damnata. (Denzinger n. 1459).

 

(64) D. Thomas: Op. in symbolum apostolorum expositio a. 9.

 

(65) 1. Cor. 3, 11.

 

(66) Eph. 5, 25.

 

(67) Rom. 7, 12.

 

(68) Cf. D. Thomas: Op. in symbolum apostolorum expositio a. 9. Turrecremata l. c. lib. 1. c. 13.

 

(69) Coloss. 3, 2.

 

(70) D. Thomas: Summa theol. 3. qu. 36. a. 5 c.

 

(71) D. Thomas: Op. in symbolum apostolorum expositio a. 9. Cf. Turrecremata l. c. l. 1. c. 18.

 

(72) Cf. Commune Apostolorum Breviarii Romani.

 

(73) Cf. Turrecremata l. c. lib. 1. c. 24. ad 8 (fol. 28).

 

(74) 2. Cor. 11, 2. Cf. D. Thomas in h. l. lect. 1.

 

(75) Galat. 4, 26.

 

(76) Eph. 5, 23.

 

(77) Conc. Vatic. sess. 3. cap. 3. (Denzinger n. 1642).

 

(78) Bonifacii VIII. bulla "Unam sanctam". (Denz. n. 1785).

 

(79) Ibid. – Eph. 4, 5.

 

(80) 1. Tim. 3, 15.

 

(81) Cf. D. Thomas: Summa contra gent. 1. c. 66. Ioannis Capreoli Defensiones theologiae D. Thomae, lib. 1. Sent. dist. 36. qu. 1. a. 2. (Turonibus 1900, Tom. 2. p. 424 sq.).

 

(82) Cf. Breviar. Rom. d. 13. nov. lect. 2. noct.

 

(83) Matth. Casimiri Sarbievii Poemata omnia. Ed. Frid. Traug. Friedemann. Lipsiae s. a. Epigramm. 9. de Iesu puero nato p. 263. – Cf. lib. epodon. od. 17. ad B. Stanislaum Kostkam, ib. p. 214.

 

(84) Epistola B. Venturini ad moniales monasterii de Subtilia in Columbaria d. 23. mai 1339. (Giuseppe Clementi: Un Savonarola del secolo XIV il B. Venturino da Bergamo. Romae, Libreria Salesiana 1902, p. 191).

 

(85) Antiph. 3. ad laudes in vigilia Nativ.

 

(a) Cf. 1) Codex Iuris Canonici. Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

2) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

3) Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV, Professio Fidei Orientalibus praescripta (Wyznanie Wiary dla chrześcijan wschodnich).

 

4) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład nauki chrześcijańskiej).

 

5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.

 

6) P. Christianus Pesch SI, a) Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. b) Compendium Theologiae dogmaticae. c) De membris Ecclesiae.

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

9) P. Timotheus Zapelena SI, De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum.

 

10) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

11) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

12) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).

 

13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

14) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis.

 

15) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, Opera dogmatica.

 

16) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

17) P. Fr. Carolus Thil OESA, Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. De Ecclesia Christi. a) De summa Catholicae Doctrinae circa veram Christi Ecclesiam. b) De Notis verae Ecclesiae Christi. Propositio IV. Nota quarta distinctiva verae Ecclesiae, est, quod sit Apostolica primo ratione doctrinae, et secundo ratione suae originis, id est in perpetua, et non interrupta Pastorum suorum successione ab Apostolis.

 

18) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

19) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

20) P. Anselmus Stolz OSB, Manuale Theologiae Dogmaticae. – De Ecclesia.

 

21) Pius Papa XII, Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione. (Encyklika "Mystici Corporis Christi". O Mistycznym Ciele Chrystusa).

 

22) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.

 

23) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.

 

24) Sac. Stanislaus Frankl, Cardinalis Joannis Turrecrematae doctrina de notis Ecclesiae.

 

25) P. Guilielmus Nakateni SI, a) Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum. b) Commonitorium breve de Ecclesia, seu scutum Fidei catholicae contra profanas haereticorum novitates.

 

26) Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium.

 

27) Ioannes Antonius Manser Abbatiscellensis Helvetus, Positiones ex universa Theologia dogmatico-scholastica selectae.

 

28) S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae, a) Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae. b) Catechismi Latini et Germanici. c) Exhortationes domesticae. 1. De Adventu Domini. 2. De Natali Domini. 3. De Pentecoste. 4. Quid faciendum nostris in hoc gravis et publicae calamitatis tempore?

 

29) S. Thomas Aquinas, Doctor Angelicus, a) Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles. b) Summa filozoficzna (Contra Gentiles). – Summa przeciw poganom czyli o prawdziwości Wiary katolickiej przeciwko błędom niewiernych. c) O społeczeństwie i władzy. De regimine principum I, 1-3. d) Modlitwy. Orationes. e) Wykład Składu Apostolskiego. O Kościele. (Symboli Apostolorum Expositio. De Ecclesia). f) Sermones et Opuscula concionatoria. g) Summa przeciw poganom czyli o prawdziwości Wiary katolickiej przeciwko błędom niewiernych. Księga czwarta. Rozdział LXXVI. O godności biskupiej. I że jeden z biskupów jest ponad wszystkimi. (Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles. Liber quartus. Caput LXXVI. De episcopali dignitate, et quod in ea unus sit summus).

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

"Jahrbuch für Philosophie und spekulative Theologie", XVII. Jahrgang. Paderborn 1903.

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXIV, Kraków 2024

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: