Tiara Papalis et Claves Petri

 

DE

 

REGULIS

 

JURIS CANONICI

 

LIBER UNICUS,

 
AUCTORE

 

FRANCISCO ANTONIO FOEBEO

 

SOCIETATIS JESU

 

––––––––––

 

Corpus Iuris Canonici, 1573.

 

Regulae Juris in Sexto Decretalium

 

1. Beneficium Ecclesiasticum non potest licite sine institutione Canonica obtineri.

 

2. Possessor malae fidei ullo tempore non praescribit.

 

3. Sine possessione praescriptio non procedit.

 

4. Peccatum non dimittitur, nisi restituatur ablatum.

 

5. Peccati venia non datur, nisi correctio.

 

6. Nemo potest ad impossibilia obligari.

 

7. Privilegium personale personam sequitur, et extinguitur cum persona.

 

8. Semel malus semper praesumitur esse malus.

 

9. Ratum quis habere non potest, quod ipsius nomine non est gestum.

 

10. Ratihabitionem retrotrahi, et mandato non est dubium comparari.

 

11. Cum sunt Partium Jura obscura, Reo favendum est potius, quam Actori.

 

12. In Judiciis non est acceptio personarum habenda.

 

13. Ignorantia facti, non Juris excusat.

 

14. Cum quis in Jus succedit alterius, justam ignorantiae causam censetur habere.

 

15. Odia restringi, et favores convenit ampliari.

 

16. Decet concessum a Principe beneficium esse mansurum.

 

17. Indultum a Jure beneficium, non est alicui auferendum.

 

18. Non firmatur tractu temporis, quod de Jure ab initio non subsistit.

 

19. Non est sine culpa, qui rei, quae ad eum non pertinet, se immiscet.

 

20. Nullus pluribus uti defensionibus prohibetur.

 

21. Quod semel placuit, amplius displicere non potest.

 

22. Non debet aliquis alterius odio praegravari.

 

23. Sine culpa, nisi subsit causa, non est aliquis puniendus.

 

24. Quod quis mandato facit Judicis, dolo facere non videtur, cum habeat parere necesse.

 

25. Mora sua cuilibet est nociva.

 

26. Ea, quae fiunt a Judice, si ad ejus non spectant officium, viribus non subsistunt.

 

27. Scienti, et consentienti non fit injuria, neque dolus.

 

28. Quae a Jure communi exorbitant, nequaquam ad consequentiam sunt trahenda.

 

29. Quod omnes tangit, debet ab omnibus approbari.

 

30. In obscuris minimum est sequendum.

 

31. Eum, qui certus est, certiorari ulterius non oportet.

 

32. Non licet Actori, quod Reo licitum non existit.

 

33. Mutare consilium quis non potest in alterius detrimentum.

 

34. Generi per speciem derogatur.

 

35. Plus semper in se continet, quod est minus.

 

36. Pro possessore habetur, qui dolo desiit possidere.

 

37. Utile non debet per inutile vitiari.

 

38. Ex eo non debet quis fructum consequi, quod nisus extitit impugnare.

 

39. Cum quid prohibetur, prohibentur omnia, quae sequntur ex illo.

 

40. Pluralis locutio, duorum numero est contenta.

 

41. Imputari non debet ei, per quem non stat, si non faciat, quod per eum fuerat faciendum.

 

42. Accessorium naturam sequi congruit principalis.

 

43. Qui tacet consentire videtur.

 

44. Is qui tacet, non fatetur sed nec utique negare videtur.

 

45. Inspicimus in obscuris, quod est verisimilius, vel quod plerumque fieri consuevit.

 

46. Is, qui in jus succedit alterius, eo jure, quo ille, uti debebit.

 

47. Praesumitur ignorantia, ubi scientia non probatur.

 

48. Locupletari non debet aliquis cum alterius injuria, vel jactura.

 

49. In poenis benignior est interpraetatio facienda.

 

50. Actus legitimi conditionem non recipiunt, neque diem.

 

51. Semel Deo dicatum non est ad usus humanos transferendum.

 

52. Non praestat impedimentum, quod de jure non sortitur effectum.

 

53. Cui licet quod est plus, licet utique quod est minus.

 

54. Qui prior est tempore, potior est jure.

 

55. Qui sentit onus, sentire debet commodum, et e contra.

 

56. In re communi potior est conditio prohibentis.

 

57. Contra eum, qui legem dicere potuit apertius, est interpraetatio facienda.

 

58. Non est obligatorium contra bonos mores praestitum juramentum.

 

59. Dolo facit, qui petit, quod restituere oportet eundem.

 

60. Non est in mora, qui potest exceptione legitima se tueri.

 

61. Quod ob gratiam alicujus conceditur, non est in ejus dispendium retorquendum.

 

62. Nullus ex consilio, dummodo fraudulentum non fuerit, obligatur.

 

63. Exceptionem objiciens, non videtur de intentione Adversarii confiteri.

 

64. Quae contra jus fiunt, debent utique pro infectis haberi.

 

65. In pari delicto, vel causa, potior est conditio possidentis.

 

66. Cum non stat per eum, ad quem pertinet, quominus conditio impleatur, haberi debet perinde, ac si impleta fuisset.

 

67. Quod alicui suo non licet nomine, nec alieno licebit.

 

68. Potest quis per alium, quod potest facere per se ipsum.

 

69. In malis promissis, fidem non expedit observari.

 

70. In alternativis debitoris est electio, et sufficit alterum adimpleri.

 

71. Qui ad agendum admittitur, est ad excipiendum multo magis admittendus.

 

72. Qui facit per alium, est perinde, ac si faciat per se ipsum.

 

73. Factum legitime retractari non debet, licet casus postea eveniat, a quo non potuit inchoari.

 

74. Quod alicui gratiose conceditur, trahi non debet ab aliis in exemplum.

 

75. Frustra sibi fidem quis postulat ab eo servari, cui fidem a se praestitam servare recusat.

 

76. Delictum personae, non debet in detrimentum Ecclesiae redundare.

 

77. Rationi congruit, ut succedat in onere, qui substituitur in honore.

 

78. In argumentum trahi nequeunt, quae propter necessitatem aliquando sunt concessa.

 

79. Nemo potest plus juris transferre in alium, quam sibi competere dignoscatur.

 

80. In toto partem non est dubium contineri.

 

81. In generali concessione non veniunt ea, quae quis non esset verisimiliter in specie concessurus.

 

82. Qui contra Jura mercatur, bonam fidem praesumitur non habere.

 

83. Bona fides non patitur, ut semel exactum iterum exigatur.

 

84. Cum quid una via prohibetur alicui, ad id alia non debet admitti.

 

85. Contractus ex conventione legem accipere dignoscuntur.

 

86. Damnum, quod quis sua culpa sentit, sibi debet, non aliis, imputare.

 

87. Infamibus portae non pateant dignitatum.

 

88. Certum est, quod is committit in legem, qui legis verba complectens, contra legis nititur voluntatem.

 

–––––––––––

 

 

De Regulis Juris Canonici Liber Unicus, auctore Francisco Antonio Foebeo Societatis Jesu. Opus posthumum. Neapoli 1845. EX TYPOGRAPHIA SIMONIANA, pp. 34-288, 290-295. (1)

 

(Textus correctus in paucis locis).

 

De Regulis Juris Canonici Liber Unicus, auctore Francisco Antonio Foebeo Societatis Jesu. Opus posthumum. Neapoli 1845. EX TYPOGRAPHIA SIMONIANA.

 

De Regulis Juris Canonici Liber Unicus, auctore Francisco Antonio Foebeo Societatis Jesu. Opus posthumum. Neapoli 1845. EX TYPOGRAPHIA SIMONIANA, p. 289.

 

De Regulis Juris Canonici Liber Unicus, auctore Francisco Antonio Foebeo Societatis Jesu. Opus posthumum. Neapoli 1845. EX TYPOGRAPHIA SIMONIANA, p. 290.

 

De Regulis Juris Canonici Liber Unicus, auctore Francisco Antonio Foebeo Societatis Jesu. Opus posthumum. Neapoli 1845. EX TYPOGRAPHIA SIMONIANA, p. 291.

 

De Regulis Juris Canonici Liber Unicus, auctore Francisco Antonio Foebeo Societatis Jesu. Opus posthumum. Neapoli 1845. EX TYPOGRAPHIA SIMONIANA, p. 292.

 

De Regulis Juris Canonici Liber Unicus, auctore Francisco Antonio Foebeo Societatis Jesu. Opus posthumum. Neapoli 1845. EX TYPOGRAPHIA SIMONIANA, p. 293.

 

De Regulis Juris Canonici Liber Unicus, auctore Francisco Antonio Foebeo Societatis Jesu. Opus posthumum. Neapoli 1845. EX TYPOGRAPHIA SIMONIANA, p. 294.

 

De Regulis Juris Canonici Liber Unicus, auctore Francisco Antonio Foebeo Societatis Jesu. Opus posthumum. Neapoli 1845. EX TYPOGRAPHIA SIMONIANA, p. 295.

 

Notae:

(1) Cf. 1) Biskup Wileński Adam Stanisław Krasiński, Św. Teologii Doktor, Prawo kanoniczne krótko zebrane. a) O występkach i karach kościelnych. b) Reguły prawa umieszczone w Szóstej księdze Dekretaliów.

 

2) Codex Iuris Canonici. Pius Papa IV, Professio Catholicae Fidei (Wyznanie Wiary katolickiej).

 

3) S. Pius Papa X, Iusiurandum contra errores modernismi (Przysięga antymodernistyczna).

 

4) S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae, a) Compendium Doctrinae Christianae (Katechizm mniejszy czyli Nauka Chrześcijańska krótko zebrana). b) Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae (Wykład nauki chrześcijańskiej).

 

5) S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis, De Catholicae Ecclesiae unitate.

 

6) P. Christianus Pesch SI, a) Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico. b) Compendium Theologiae dogmaticae. c) De membris Ecclesiae.

 

7) Sac. Josephus Papp-Szilágyi de Illyésfalva, De electione Romani Pontificis.

 

8) D. Henricus Maria Pezzani, Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio (Kodeks Świętego Katolickiego Kościoła Rzymskiego. Kanon 26. Zakazany jest wybór na Papieża tego, kto odstąpił od wiary katolickiej, heretyka lub schizmatyka; jeśli ktoś taki zostanie wybrany, wybór jest nieważny).

 

9) P. Timotheus Zapelena SI, De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum.

 

10) S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum, Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. – Ad quos electio Summi Pontificis pertinet.

 

11) Albertus Nègre, Archiepiscopus Turonensis, Sacrae Theologiae Doctor, Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio.

 

12) Sac. Petrus Semenenko CR, Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter (Papież zawsze ten sam jest formalnie, co i materialnie).

 

13) P. Parthenius Minges OFM, a) Compendium theologiae dogmaticae generalis. b) Compendium theologiae dogmaticae specialis. c) Ecclesia est infallibilis. d) De religione judaica postchristiana. e) Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus.

 

14) Sac. Constantinus Joannes Vidmar, Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis.

 

15) S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor, Opera dogmatica.

 

16) P. Ferdinandus Cavallera SI, Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici.

 

17) P. Fr. Carolus Thil OESA, Exercitatio theologica de locis, seu fontibus Theologiae Christianae. De Ecclesia Christi. a) De summa Catholicae Doctrinae circa veram Christi Ecclesiam. b) De Notis verae Ecclesiae Christi. Propositio IV. Nota quarta distinctiva verae Ecclesiae, est, quod sit Apostolica primo ratione doctrinae, et secundo ratione suae originis, id est in perpetua, et non interrupta Pastorum suorum successione ab Apostolis.

 

18) Sac. F. H. Reinerding, a) De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur. b) De necessitate Ecclesiae ad salutem.

 

19) P. Dominicus M. Prümmer OP, Manuale iuris canonici in usum scholarum.

 

20) P. Anselmus Stolz OSB, Manuale Theologiae Dogmaticae. – De Ecclesia.

 

21) Pius Papa XII, Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione. (Encyklika "Mystici Corporis Christi". O Mistycznym Ciele Chrystusa).

 

22) Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870), Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum.

 

23) Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu, De Ecclesia eiusque iuribus.

 

24) Sac. Stanislaus Frankl, Cardinalis Joannis Turrecrematae doctrina de notis Ecclesiae.

 

25) R. P. Wilhelmus Nakateni SI, a) Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum. b) Commonitorium breve de Ecclesia, seu scutum Fidei catholicae contra profanas haereticorum novitates.

 

(Nota ab ed. Ultra montes).

 

Corpus Iuris Canonici. Antverpiae 1648.

 

 

( PDF )

 

© Ultra montes (www.ultramontes.pl)

Cracovia MMXXIV, Kraków 2024

POWRÓT DO STRONY GŁÓWNEJ: