Ultra montes

Pro defensione papatus et infallibilitatis Ecclesiae Romanae


ARTICULI ET LIBRI IN FORMATO PDF | LIBRI IN FORMATO DJVU | VERBA CITATA ULTRA MONTES


*   *   *   *   *   *   *   *   *   *   *   *
Habentes ergo pontificem magnum, qui penetravit caelos, Iesum Filium Dei, teneamus confessionem.
(Hebr. IV, 14)



"Nec hoc solum, fratres dilectissimi, animadvertere et intelligere debemus, quod appellemus patrem qui sit in coelis, sed conjungimus et dicimus, Pater noster, id est eorum qui credunt, eorum, qui per eum sanctificati et gratiae spiritalis nativitate reparati, filii Dei esse coeperunt. Quae vox etiam judaeos perstringit et percutit, qui Christum sibi per prophetas annuntiatum et ad se prius missum non tantum infideliter spreverunt, sed et crudeliter necaverunt: qui jam non possunt patrem Deum vocare, cum Dominus eos confundat et redarguat dicens: Vos de diabolo patre nati estis, et concupiscentias patris vestri facere vultis. Ille enim homicida fuit ab initio, et in veritate non stetit, quia veritas non est in illo (Joa. 8, 44). Et per Esaiam prophetam Deus clamat indignans: Filios generavi et exaltavi, ipsi autem me spreverunt. Agnovit bos possessorem suum, et asinus praesepe Domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus me non intellexit. Vae gens peccatrix, populus plenus peccatis, semen nequam, filii scelesti. Dereliquistis Dominum, et in indignationem misistis illum sanctum Israel (Isa. 1, 2 ss.). In quorum exprobrationem christiani, quando oramus, Pater noster dicimus, quia noster esse coepit, et judaeorum, qui eum reliquerunt, esse desiit. Nec peccator populus potest esse filius; sed quibus remissa peccatorum datur, eis filiorum nomen adscribitur, et eis aeternitas repromittitur, Domino ipso dicente: Omnis qui facit peccatum servus est peccati. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum (Joa. 8, 34 ss.)". (S. Cyprianus Episcopus Carthaginesnsis et Martyr, Liber de oratione dominica. Cracoviae 2016, p. 8)

*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

NOVITATES (31 X, 26 IX, 23 VIII, 27 VI, 6 V, 29 IV, 31 III, 28, 18 II, 13 I 2019; 19 XI, 30, 9, 2 X, 17 et 10 IX 2018)

P. Joannes Berthier MS. Compendium Theologiae dogmaticae et moralis. Introductio philosophica PDF ) (1. Philosophia est ancilla ostiaria Theologiae; nam obsequium fidei est rationabile. Ratio ergo debet praeambula fidei exponere; et philosophia est scientia, naturalis luminis ope comparata, omnium rerum per ultimas causas, seu per suprema principia, quibus constituuntur. Philosophia ergo investigat non tantum causas efficientes, sed naturam et essentiam omnium rerum. 2. Porro omnes res, vel ordinantur et efficiuntur a mente, ut ideae, judicia, quae dicuntur entia rationis, circa quae versatur Logica; Logica enim est scientia directiva rationis humanae in cognoscenda et demonstranda veritate; vel res non efficiuntur a mente, et tunc si cognoscuntur ut cognoscantur tantum, habes philosophiam metaphysicam speculativam, quae versatur circa Deum, mundum et hominem, et dicitur a quibusdam naturalis seu physica; si vero cognoscuntur ut e cognitione illa hauriantur leges voluntatis, habes philosophiam moralem. Unde tres partes philosophiae: logica, metaphysica et moralis. Porro metaphysica alia est generalis, et tractat de supremis notionibus omnium rerum, de ente, de notionibus generalibus entis, et dicitur Ontologia; alia est specialis quae versatur: 1° circa Deum et dicitur Theologia naturalis seu Theodicea; 2° circa mundum et Cosmologia nuncupatur; 3° circa hominem et vocatur Anthropologia; si in homine animam tantum consideret, dicitur Psychologia. 3. Theologia ex lumine revelationis tractat etiam de Deo, de mundo et de homine, non tantum speculative, sed etiam ad regendos mores, unde in decursu omnis theologiae, notiones philosophicas magis necessarias, circa metaphysicam et moralem, in mentem revocandi frequens erit occasio. In hac introductione sufficiat aliquas notiones exponere logicas) (novitas)

P. D. Mézard OP. Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu Meditationes ex operibus S. Thomae depromptae (suppletum)

P. D. Mézard OP. Medulla S. Thomae Aquinatis... De utilitate meditandi mysteria Christi. (Ea quae sunt divinitatis sunt secundum se maxime excitantia dilectionem et per consequens devotionem, quia Deus semper est super omnia diligendus; sed ex debilitate mentis humanae est quod sicut indiget manuductione ad cognitionem divinorum, ita ad dilectionem per aliqua sensibilia nobis nota. Inter quae praecipuum est humanitas Christi, secundum quod in Praefatione dicitur: Ut, dum visibiliter Deum cognoscimus, per hunc in invisibilium amorem rapiamur. Et ideo ea quae pertinent ad Christi humanitatem, per modum cujusdam manuductionis, maxime devotionem excitant, et frequenter major devotio excitatur ex consideratione Passionis Christi et ex aliis mysteriis humanitatis ipsius quam ex consideratione divinae magnitudinis; cum tamen devotio principaliter circa ea quae sunt divinitatis consistat. (2, 2, q. LXXXII, a. 3, 2m)) (novitas)

Sac. Petrus Ludovicus Danes. Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum (suppletum)

Sac. Petrus Ludovicus Danes. Institutiones Doctrinae Christianae... Pars I. Sectio II. Caput VII. De Missa ejusque partibus et caeremoniis. (QUAESTIO. 1. Quaenam sunt, ut rite Missa celebretur, praevie necessaria? R. 1° Oportet ut sanctus sit locus, in quo celebranda est Missa; id est debet esse, quantum fieri potest, ecclesia solemni ritu consecrata, vel saltem oratorium ab episcopo benedictum. 2° Altare, in quo sacrosanctum Christi corpus reponendum est, ex antiquissima Ecclesiae consuetudine reliquias Sanctorum inclusas habere debet, nec prius ad sacrificium adhiberi, quam prolixa ab Episcopo caeremonia fuerit consecratum. 3° Ipsa quoque sacra vasa atque indumenta, quibus ad altare est usus, suas habent benedictiones speciales, quae omnia eo tendunt, ut augustissima tanti mysterii Majestas, rebus hisce sensibilibus fidelium animis altius inferatur. Q. 2. Quot sunt praecipuae Missae partes? R. Commode reduci possunt ad has sex: precatio, doctrina, oblatio, consecratio, communio, et gratiarum actio; quae singulae prout in solemni Missa peraguntur, paucis expendendae sunt) (novitas)

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones (suppletum)

Divi Thomae Aquinatis totius Summae Theologicae Conclusiones. De causa peccati ex parte hominis. (Utrum primum peccatum primi parentis traducatur per originem in posteros. Co. – Sicut originalis justitia, quae erat quoddam donum gratiae toti humanae naturae divinitus in primo parente collatum, simul cum natura in posteros traducta fuisset si ille in sua innocentia perstitisset, sic primum ejusdem peccatum, quo tota natura humana infecta est, simul cum natura in posteros per originem transit ac derivatur) (novitas)

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Meditationes Vitae Christi (suppletum)

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Meditationes... Meditatio passionis Christi hora prima. (Mane autem tempestive redierunt principes et majores populi, et fecerunt eum ligari manus post tergum, dicentes: Veni nobiscum, latro, veni ad judicium, hodie complebuntur maleficia tua, modo tua sapientia apparebit. Et ducebant eum ad Pilatum; et ipse tanquam nocens sequebatur eos, cum esset agnus innocentissimus. Cum autem mater ejus, Joannes et sociae, nam et ipse summo mane exierunt foras, ut venirent ad eum, occurrerunt ei in bivio, et videntes eum sic vituperabiliter et sic enormiter a tanta multitudine duci, quanto repleti sunt dolore, dici non posset. In isto autem mutuo conspectu, fuit dolor vehementissimus utriusque. Nam ipse Dominus multum affligebatur ex compassione quam habebat ad suos, et maxime erga matrem. Sciebat enim, quod propter ipsum dolebant usque ad animae a corpore avulsionem. Considera ergo et intuere diligenter per singula: sunt enim permultum, imo permaxime compassiva) (novitas)

Sac. J.-B. Raulx (ed.). Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, Sermones et Opuscula concionatoria. ("MONITUM. Doctor ille mirabilis, «cujus, ad Catholicae fidei tutelam et decus, ad societatis bonum, scientiarum omnium incrementum, auream sapientiam restitui et quam latissime propagari» (In Encyc. Æterni Patris) enixe postulat sanctissimus, doctissimusque Pontifex noster, Leo XIII, cui omnia fausta precamur, non modo studiosam juventutem in academiis scholastice, verum etiam christianam plebem in templis concionatorie docuit. «Et quia sic erat elevatus ad Deum, sic caritate diffusus ad proximum», inquit Vitae ejus auctor, qui vidit ipsum audivitque, sive docentem, sive concionantem; «praedicationes suas quibus placeret Deo, prodesset populo, sic formabat, ut non essent in curiosis humanae sapientiae verbis, sed in spiritu et virtute sermonis... subtilitates quaestionum scholasticae disputationi relinquens: qui tam reverenter audiebatur a populo, quasi sua praedicatio prodiret a Deo» (Apud Boll., In Vit. S. Thomae Aquin). Illorum autem Angelici Doctoris sermonum quamplurima in ejus Operibus manent summaria, breviora vel fusiora, alia sparsa, alia in tractatus, qui concionatorii vocari possunt, collecta, utpote Symboli Apostolorum, Decalogi et Orationis Dominicae Expositio, de Christi humanitate, de venerabili altaris Sacramento, de ultimo Christi adventu Opuscula, et alia id genus. In Operum quidem divi Thomae editionibus completis, Sermones et Opuscula haec concionatoria inveniuntur. Omnia vero ejus Opera sibi comparare nequeunt omnes. Ut ergo in plurimorum, praesertim sacerdotum, manibus devenire possint Opuscula praedicatoribus sacris et pastoribus utiliora, ea separatim typis edere nobis animo fuit, et quidem titulis summariisque ornata, ubi deerant, necnon sollicito castigata. Tomi duo erunt, quorum: Primus Sermones complectetur omnes, videlicet: sermones anno MDLXX Romae primum editos et in Vaticana bibliotheca tunc repertos; necnon Sermones fusius tractatos, saeculo XIX primum ex Parisiensi, aliisque bibliothecis in lucem productos; Secundus, concionatoria dogmatica, videlicet, Symboli expositionem, de Christi humanitate et Adventu ultimo, quibus adjecimus de Beatitudine tractatum; et Opuscula ad mores et sacramenta magis attinentia: Decalogi, Orationis Dominicae, Angelicae Salutationis expositionem, de Moribus divinis, de venerabili altaris Sacramento. Utinam ex Angelico Doctore jugi et praedivite vena dimanantes (In Encyc. Æterni Patris), longe lateque rivuli isti diffundantur!", – Tomus primus. Sermones, pp. VII-VIII) (suppletum, djvu)

Dr Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. Papa et Episcopi. An duo vel unum subiectum infallibilitatis et supremae potestatis sit in Ecclesia. PDF ) (Revera, quamvis infallibilitas praecipue in transeuntibus fidei definitionibus locum habeat, ea tamen vero aliquo sensu est donum permanens in tota Ecclesia tam docente, quam discente, quippe quae semper ab errore immunis praeservetur. Infallibilitas ergo non tantum solemnibus iudiciis fidei, sed etiam magisterio ordinario sensuique fidelium praesto est. Quare merito dicitur, hanc praerogativam ex iugi et immediata assistentia Spiritus sancti in toto corpore Ecclesiae conservari. Tanto magis, quia etiamsi magister infallibilis sit in docendo, nondum sequitur, discipulum quoque infallibilem esse in discendo; fieri enim potest, ut doctrinam infallibilem non rite intelligat. Unde sola infallibilitas R. Pontificis ad infallibilitatem totius Ecclesiae non sufficeret, nisi ipse Spiritus sanctus per se eam ab errore tueretur. Quapropter infallibilitas episcopatus non est mediata, sed immediata, licet dependens a R. Pontifice) (novitas)

Doctorum: Angelici, Seraphici, Melliflui, Extatici in Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam expositiones. Collegit ediditque Fr. I. C. Card. Vives OFMCap. ("IX. Haec sufficiant ut opportunitas et utilitas frequentis meditationis circa verba Dominicae orationis et Angelicae Salutationis, ac proinde huius libri ratio praecipua, lectoribus pateat. Ut autem orationi adiungatur sanctae vitae operatio, Memoriale Clericorum brevi calamo, ad modum appendicis, disposuimus. Denique, ut Deus per orationem Dominicam et Salutationem Angelicam dignos oratores, deprecatores et laudatores nos faciat, oremus Patrem, ut nos docere dignetur ipsam orationem digne recitare: «Deus, a quo unicus tuus in hunc mundum missus, ac pro nobis in cruce suspensus, nostrae redemptionis pretium dedit Sanguinem suum, ut reconciliati per eius mortem, filiorum apud te promereremur adoptionem, eiusdem nostri mediatoris obtentu nobis nec merentibus tribue, ut possimus te Patrem fiducialiter appellare: et orationem, quam, ipso docente, didicimus, ad te non solum vocibus, sed et meritis proclamare in terris. Pater noster. R. Amen». (Ex Missali Mosarabico). X. Oremus et B. Mariam Virginem ut pie, devote, assidue Eam sua salutatione salutemus, suisque nos benedictionibus Ipsa resalutet: «Reple os meum gratia dulcedinis tuae, o Domina, et illumina mihi mentem, o gratia plena; move linguam meam, et labia ad laudes tibi alacriter lactoque animo decantandas, et praesertim dulce illud melos angelicum longe celebratissimum, quod angelus Gabriel in Nazareth servili habitu ad te Virginem Matremque Dei mei integerrimam clamans cecinit. Salutationem, inquam, maxime congruentem, atque decenteni, et dignissimam mundi salutem, cunctarumque animarum medelam, atque tutelam»", pp. IX-XII) (novitas, djvu)

Ioannes Hieronymus Cardinalis Albanus. Libri de potestate Papae et Concilii. Recapitulatio de Papa dubio, non legitime electo et haeretico. PDF ) (Nunc ut quaecunque hactenus dicta sunt in breve compendium redigamus, illud in summa colligimus, nullam prorsus esse concilii potestatem in eum, qui iure sit Pontifex. Et quamvis tria sint, in quibus prima fronte aliud videri possit, primum ubi plures de Pontificatu contendunt, alterum ubi Pontificis electio est irrita, tertium ubi fuerit haereticus Pontifex: horum tamen nihil conclusioni nostrae obsistit. Nam et in eo, quod primo diximus, ubi non apparet quis sit Pontifex perinde est ac si non esset, cum non esse et non apparere paria esse iudicentur. Quod autem secundo loco tractatum est, qui legitime non est electus, is neque Pontifex appellari meretur, nec Pontificia subnixus est autoritate) (novitas)

Ecclesiae Magisterium. Pius Papa IXBulla convocationis "Aeterni Patris" (29 VI 1868). Litterae Apostolicae quibus indicitur Oecumenicum Concilium Romae habendum et die Immaculatae Conceptioni Deiparae Virginis Sacro an. 1869 incipiendum. PDF ) (Jam vero omnibus compertum exploratumque est, qua horribili tempestate nunc jactetur Ecclesia, et quibus quantisque malis civilis ipsa affligatur societas. Etenim ab acerrimis Dei hominumque hostibus catholica Ecclesia ejusque salutaris doctrina et veneranda potestas, ac suprema hujus Apostolicae Sedis auctoritas oppugnata, proculcata, et sacra omnia despecta, et ecclesiastica bona direpta, ac Sacrorum Antistites et spectatissimi viri divino ministerio addicti, hominesque catholicis sensibus praestantes modis omnibus divexati, et Religiosae Familiae extinctae, et impii omnis generis libri, ac pestiferae ephemerides, et multiformes perniciosissimae sectae undique diffusae, et miserae juventutis institutio ubique fere a Clero amota, et quod pejus est, non paucis in locis iniquitatis et erroris magistris commissa. Hinc cum summo Nostro et bonorum omnium moerore, et nunquam satis deplorando animarum damno ubique adeo propagata est impietas, morumque corruptio et effrenata licentia, ac pravarum cujusque generis opinionum omniumque vitiorum et scelerum contagio, divinarum humanarumque legum violatio, ut non solum sanctissima nostra religio, verum etiam humana societas miserandum in modum perturbetur ac divexetur. In tanta igitur calamitatum, quibus cor Nostrum obruitur, mole supremum Pastorale ministerium Nobis divinitus commissum exigit, ut omnes Nostras magis magisque exseramus vires ad Ecclesiae reparandas ruinas, ad universi Dominici gregis salutem curandam, ad exitiales eorum impetus conatusque reprimendos, qui ipsam Ecclesiam, si fieri unquam posset, et civilem societatem funditus evertere connituntur) (novitas)

Ecclesiae Magisterium. Pius Papa XII. Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione. ("Nos autem Unigenitus Dei Filius, iam ante mundi exordium, aeterna infinitaque cognitione sua perpetuoque amore amplexus est. Quem quidem amorem, ut adspectabili ac miranda prorsus ratione patefaceret, nostram sibi in hypostaticam unitatem adiunxit naturam; qua fit – quod candida quadam simplicitate Maximus Taurinensis animadvertit – ut «in Christo caro nostra nos diligat». Eiusmodi vero amantissima cognitio, qua divinus Redemptor a primo Incarnationis suae momento nos prosecutus est, studiosam quamlibet humanae mentis vim exsuperat; quandoquidem per beatam illam visionem, qua vixdum in Deiparae sinu exceptus, fruebatur, omnia mystici Corporis membra continenter perpetuoque sibi praesentia habet, suoque complectitur salutifero amore. O mira erga nos divinae pietatis dignatio; o inaestimabilis ordo immensae caritatis! In praesepibus, in Cruce, in sempiterna Patris gloria omnia Ecclesiae membra Christus sibi conspecta sibique coniuncta habet longe clarius, longeque amantius, quam mater filium suum in gremio positum, quam quilibet semetipsum cognoscit ac diligit", – Pontificia Universitas Gregoriana. Textus et documenta in usum exercitationum et praelectionum academicarum. Series theologica 26. Litterae encyclicae N. 2. Pius Papa XII, De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione « Mystici Corporis Christi », 29 iun. 1943. Edidit uberrimisque documentis illustravit Sebastianus Tromp S. I. In Univ. Greg. Theol. Prof., Romae 1943, pp. 45-46) (suppletum)

P. Timotheus Zapelena SI. De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum. PDF ) (Agitur de permanentia iurium primatialium in una persona physica ita ut Ecclesia ex iure divino futura sit semper monarchica. Ut vero aliquis sit successor Petri in primatu, non requiritur ut hic potestatem iurisdictionis accipiat ab ipso Petro; sufficit ut eidem succedat ex voluntate Christi in omnia iura primatialia; hinc sequitur hanc successionem esse de iure divino ideoque incommutabilem. Agitur demum de successione continuo duratura usque in finem saeculorum. Sufficit evidenter continuitas moralis, quae non interrumpitur eo tempore quo novus successor eligitur. Vacante sede primatiali remanet in Ecclesia ius et officium, (simul cum promissione divina) eligendi aliquem qui legitime succedat papae defuncto in iura primatus. Constitutio ergo ecclesiastica toto hoc tempore non mutatur, siquidem potestas illa suprema non devolvitur in collegium sive episcoporum sive cardinalium, sed manet lex divina de novo successore eligendo... Syntetizando: Christus primo explicite docet domum suam seu Ecclesiam fundatam iri super Petrum. Christus secundo explicite docet Ecclesiam fundatam super Petrum futuram esse perenniter firmam. Christus tertio explicite docet firmitatem domus causaliter dependere a firmitate fundamenti. Ergo Christus quarto implicite docet connexionem causalem inter perennitatem Ecclesiae et perseverantiam fundamenti seu primatus Petrini... Problema de perennitate primatus Petrini recenter examinavit ample, docte, erudite Doctor Oscar Cullmann (protestans) in opere De Petro Christi discipulo, apostolo, martyre. Opus est scriptum lingua germanica: habemus prae manibus versionem gallicam: Saint Pierre Disciple - Apôtre - Martyr, apud Delachauch et Niestlé S. A. Paris, 1952. Hic liber provocavit magnam commotionem et obtinuit maximam resonantiam in castris theologicis cum protestanticis tum catholicis. Prae gravitate materiae et singulari auctoris competentia meretur accuratam expositionem et examinationem. Dabimus doctrinale ipsius contentum, structuram, iudicium criticum... 5. Cullmann admittit ex verbis Christi promissoriis (Mt. 16, 18-19) posse deduci necessitatem alicuius directorii supremi in Ecclesia, ad quod spectet administrare claves et potestatem ligandi ac solvendi acceptam a Petro; negat tamen hoc directorium supremum posse pertinere ad aliquem determinatum episcopum alicuius ecclesiae particularis, v. gr. ad episcopum romanum. 6. Hoc non obstante, potest dici, imo debet dici quod Petrus historicus manet semper tamquam actuale et perenne fundamentum super quod Ecclesia semper aedificabitur usque ad finem saeculorum... Cullmann observat verba Christi ad Petrum continere duas promissiones: Priori Petrus constituitur fundamentum Ecclesiae aedificandae; altera Petro promittitur quod, inchoata aedificatione, ipse habebit primam Ecclesiae directionem. Oportet ergo distinguere inter Petrum Ecclesiae fundamentum, et Petrum Ecclesiae clavigerum seu directorem. Quo posito et retento, auctor decernit sic. Petrus fundamentum nequit habere successores, sed ipse manebit semper perenne Ecclesiae fundamentum. Petrus claviger seu Ecclesiae director habebit continuatores in directione Ecclesiae, non tamen proprie dictos successores formales: aliis verbis, Petrus claviger habebit successores materiales sensu chronologico, non vero successores formales, qui continuent eandem charge apostolique, seu idem munus et officium apostolicum Petri. Singula ergo haec duo officia separatim consideremus... Obiectiones solvuntur. 1. Tempore sedis vacantis Ecclesia manet firma. Sed non firmitate mutuata a primatu quippe qui nullus actu adsit. Ergo falsum est firmitatem ecclesiasticam pendere causaliter a firmitate primatiali, ruit ergo fundamentum primi et principalis pro thesi argumenti. Resp. Dist. maior. Tempore sedis vacantis Ecclesia manet firma firmitate, quae sit fructus exercitii primatus, conc.; firmitate quae sit efformata indipendenter a primatu, nego. Simili argumento posses probare nullam esse connexionem causalem inter animam humanam et unitatem organicam compaginis corporeae, quippe quae manet aliquo tempore in corpore etiam post animae recessum (!) Tempore sedis vacantis Ecclesia eiusque unitas manet firmitate supponente cum antecedens primatus exercitium, tum actualem Christi legem ac providentiam, quae vetat sive transformationem regiminis monarchici in collegiale, sive dissolutionem unius Ecclesiae in plures autocephalias. Sicut unitas organica perenni animae influxui subducta illico tendit in dissolutionem, sic unitas corporis ecclesiastici subducta dynamico influxui papatus serius ocius fataliter vergit in dissolutionem ac divisionem, cuius rei habes luculentum argumentum sive in confracto usque ad pulverem Protestantismo, sive in dissoluto ad autocephalias nationales Orientalismo) (novitas)

*   *   *   *   *   *   *   *   *   *   *   *

P. Vincentius Buczyński SI. Institutiones doctrinae religionis, in quibus principia philosophica ad veritates religionis applicantur (24 VIII 2018)
P. Joannes Crasset SI. 
Manuductio ad Coelum, per quinquaginta duas selectas Considerationes desumptas ex nova forma meditationum (31 VII 2018)
Joannes Cardinalis Bona OCist. Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum (27 VII 2018)
Dr. Antonius Weiss. 
Lites anthropologicae. I. Pelagianismus. - Doctrina S. Augustini. II. Semipelagianismus PDF ) (15 VII 2018)
P. Sanctus Schiffini SI. 
De veris membris Ecclesiae PDF ) (15 VII 2018)
P. Sanctus Schiffini SI. 
De distinctione inter Sedem et Sedentem quoad Romanum Pontificem PDF ) (15 VII 2018)
P. Sanctus Schiffini SI. 
Undenam fluit ordinaria potestas Episcoporum in greges sibi subditos PDF ) (15 VII 2018)
P. Sanctus Schiffini SI. 
Num suprema potestas quae est in coetu Episcoporum in coniunctione cum Romano Pontifice sit distincta a potestate suprema quae in uno Romano Pontifice est PDF ) (15 VII 2018)
Albertus Nègre,
Sacrae Theologiae Doctor, Archiepiscopus Turonensis. Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio ( PDF(31 V 2018)


*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

TRADITIONIS TESTIMONIA CONTRA HAERESES MODERNAS

Codex Iuris Canonici. Pius Papa IV. Professio Catholicae Fidei ( PDF )

Ecclesiae Magisterium. S. Pius Papa X. Iusiurandum contra errores modernismi

Ecclesiae Magisterium. Urbanus Papa VIII, Benedictus Papa XIV. Professio Fidei Orientalibus praescripta ( PDF )

Ecclesiae Magisterium. Pius Papa IXBulla convocationis "Aeterni Patris" (29 VI 1868). Litterae Apostolicae quibus indicitur Oecumenicum Concilium Romae habendum et die Immaculatae Conceptioni Deiparae Virginis Sacro an. 1869 incipiendum PDF )

Ecclesiae Magisterium. Pius Papa XII. Litterae encyclicae "Mystici Corporis Christi". De Mystico Iesu Christi Corpore deque nostra in eo cum Christo coniunctione

Ecclesiae Magisterium. Pius Papa XIILitterae Encyclicae "Sacra Virginitas" de Sacra Virginitate ( PDF )

S. Pius Papa V. Catechismus Romanus ex decreto Concilii Tridentini

Canones et decreta sacrosancti oecumenici et generalis Concilii Tridentini sub Paulo III, Iulio III, et Pio IV Pontificibus Maximis

Albertus Nègre, Sacrae Theologiae Doctor, Archiepiscopus Turonensis. Cursus Theologiae Dogmaticae. De Romani Pontificis infallibili magisterio ( PDF )

S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Ecclesiae Doctor. Compendium Doctrinae Christianae. Ex Italico idiomate in Latinum transtulit Martinus Szyszkowski, Episcopus Cracoviensis ( PDF )

S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae. Catechismus, seu: Explicatio doctrinae christianae

La Dottrina Cristiana composta per ordine della santa memoria di Papa Clemente VIII dal ven. Cardinale Roberto Bellarmino

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Catechismus maior seu Summa doctrinae christianae

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Catechismi Latini et Germanici

Sac. Augustinus Hunnaeus. Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones

P. D. Mézard OP. Medulla S. Thomae Aquinatis per omnes anni liturgici dies distributa seu Meditationes ex operibus S. Thomae depromptae

Sac. J.-B. Raulx (ed.). Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, Sermones et Opuscula concionatoria

P. Vincentius Buczyński SI. Institutiones doctrinae religionis, in quibus principia philosophica ad veritates religionis applicantur.

"Manuale Precum in usum Theologorum". Meditationes

Sac. Petrus Ludovicus Danes. Institutiones Doctrinae Christianae, sive Catechismus ad usum seminariorum

Fr. Thomas Maria Zigliara OP, S. R. E. Cardinalis. Propaedeutica ad sacram Theologiam in usum scholarum, seu tractatus de ordine supernaturali

S. Thomas Aquinas, Doctor Angelicus. Summa de veritate catholicae Fidei contra Gentiles

P. Franciscus Suarez SI. Defensio Fidei catholicae et apostolicae adversus Anglicanae sectae errores

P. Franciscus Suarez SI. Defensio Fidei catholicae adversus Anglicanae sectae errores. - Liceatne Catholicis Anglis templa haereticorum adire, et cum eis in ritibus communicare sine intentione cultus vel cooperationis cum illis, solum propter temporalem poenas vitandas? ( PDF )

Sac. Nicolaus Pauwels. Theologiae practicae de Fide et Symbolo. An haeretici sint in Ecclesia? ( PDF )

Jacobus Benignus Bossuet, Episcopus Meldensis. Doctrinae catholicae, de iis argumentis, de quibus controversiae sunt, expositio

P. Joannes Baptista Lohmann SI, P. Victor Cathrein SI. Vita Domini Nostri Jesu Christi e quatuor Evangeliis ipsis ss. librorum verbis concinnata

S. Alphonsus Maria de Ligorio, Ecclesiae Doctor. Opera dogmatica. (Ex italico sermone in latinum transtulit, ad antiquas editiones castigavit notisque auxit Aloysius Walter CSsR)

Valentinus Zubizarreta OCD, Archiepiscopus. De modernismo ( PDF )

P. Parthenius Minges OFM. Falsa systemata de relatione inter fidem et rationem. Modernismus

P. Christianus Pesch SI. Modernismus

Petrus Cardinalis Gasparri. Catechismus catholicus

Gregorius Papa XIII. Martyrologium Romanum

Pius Papa XII. Enchiridion indulgentiarum. Preces et pia opera in favorem omnium christifidelium vel quorumdam coetuum personarum indulgentiis ditata et opportune recognita

Novum Testamentum latine. Vulgatae versionis Clementinae. Textui breves capitulorum inscriptiones et locos parallelos uberiores addidit Fridericus Brandscheid

P. Jacobus Tirinus SI. In universam Sacram Scripturam commentarius. Tom. IV. Novum Testamentum

P. Henricus Marcellius SI. Theologia Scripturae divinae

P. J. Berthier MS. Sententiae et exempla biblica ex Vetere et Novo Testamento excerpta et ordinata

Psalterium Davidis cum brevi ac succincta paraphrasi ex Bellarmini Commentario deprompta

P. Germanus Cartier OSB. Psalmodiae ecclesiasticae dilucidatio

Sac. Ach. Vander Heeren. Psalmi et Cantica explicata in ordine ad recitationem Breviarii

P. Ferdinandus Cavallera SI. Thesaurus doctrinae catholicae ex documentis Magisterii ecclesiastici

Acta et decreta sacrosancti oecumenici Concilii Vaticani (1870). Primum Schema Constitutionis dogmaticae de Ecclesia Christi Patrum examini propositum ( PDF )

P. Christianus Pesch SI. Compendium Theologiae dogmaticae

Sac. Antonius Martinet. Institutiones Theologicae ad usum seminariorum

P. Parthenius Minges OFM. Compendium Theologiae dogmaticae generalis

P. Parthenius Minges OFM. Compendium Theologiae dogmaticae specialis

Ernestus Müller, Episcopus Linciensis. Theologia moralis

P. Dominicus M. Prümmer OP. Manuale iuris canonici in usum scholarum

Codicis Iuris Canonici Fontes. Paulus Papa IV. Constitutio Cum ex apostolatus

Sac. Iosephus Papp-Szilágyi de IllyésfalvaDe electione Romani Pontificis

D. Henricus Maria Pezzani. Codex Sanctae Catholicae Romanae Ecclesiae. Can. 26. Devius a fide catholica, haereticus, vel schismaticus eligi prohibetur in Romanum Pontificem; si eligatur nulla est electio

S. Antoninus Archiepiscopus Florentinus, Ordinis Praedicatorum. Summa Theologica. Num Papa mortuo remaneat ejus potestas. - Ad quos electio Summi Pontificis pertinet ( PDF )

Ioannes Hieronymus Cardinalis Albanus. Libri de potestate Papae et Concilii. Recapitulatio de Papa dubio, non legitime electo et haeretico PDF )

S. Robertus Cardinalis Bellarminus SI, Doctor Ecclesiae. Disputationes de controversiis Christianae Fidei adversus hujus temporis Haereticos. Ad quos electio summi Pontificis pertinet, si Cardinales nulli essent etc. ( PDF )

Dr Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. Papa et Episcopi. An duo vel unum subiectum infallibilitatis et supremae potestatis sit in Ecclesia PDF )

Pius II, Papa. Epistola ad Mahometem, Turcorum imperatorem ( PDF(Hortatur Mahometem Pontifex ad amplectendam Fidem Christianam et ad respuendum Alcorani foedam insanamque doctrinam)

S. Pius Papa V. Bulla "Regnans in excelsis". Damnatio et excommunicatio Elisabeth reginae Angliae eiusque adhaerentium ( PDF ) (S. Pius V. Elisabetham Angliae reginam ob persecutiones contra Fidem Catholicam suscitatas excommunicat a. 1570)

Pius Papa IX. Epistula ad sac. Eduardum Podolski, Editoris ephemeridis cui titulus: Przegląd Lwowski

P. Eduardus Hugon OP. De vi doctrinali Litterarum Encyclicarum Pii Papae XI

Tertulliani Liber de praescriptionibus adversus haereticos et S. Vincentii Lirinensis Commonitorium

S. Vincentius Lirinensis. Commonitorium adversus haereses. Tractatus Peregrini pro catholicae fidei antiquitate et universitate adversus profanas omnium haereticorum novitates

S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis. De catholicae Ecclesiae unitate ( PDF )

S. Aurelius Augustinus Hipponensis Episcopus, Doctor Ecclesiae. Enchiridion ad Laurentium sive de fide, spe et caritate liber

S. Fulgentius Episcopus Ruspensis. De fide seu de regula verae fidei ad Petrum liber

Sac. F. H. Reinerding. De necessitate Ecclesiae ad salutem

P. Petrus Skarga SI. De Sancta Ecclesiae Dei Monarchia et de Pastoribus et Ovibus. Concio pro Dominica secunda post Pascha ( PDF )

P. Timotheus Zapelena SI. De Ecclesia Christi. Pars apologetica. Thesis IX. E Christi ipsius institutione Petrus habebit successores in primatu ad finem usque saeculorum. PDF )

P. Joannes Dirckinck SI. Semita perfectionis. Fides

Joannes Card. Bona OCist. Actus Fidei PDF )

S. Franciscus Xaverius. Oratio pro conversione Infidelium

Oratio ad Beatissimam Virginem Mariam pro conversione haereticorum

Symbolum Fidei Catholicae S. Athanasio adscriptum. Quicumque

S. Franciscus Xaverius. Uberrima Symboli declaratio PDF )

Sac. Franciscus Veronius. Professio Fidei Catholicae ex Sacra Scriptura et antiquitate illustrata atque contra haereses adversas vindicata

P. Hermannus Lange SI. De gratia. Tractatus theologicus. Index thesium

Sac. Bernardus Jungmann. Institutiones Theologiae dogmaticae specialis. Tractatus de Gratia

Sac. Bernardus Jungmann. Institutiones Theologiae dogmaticae specialis. Tractatus de Verbo incarnato

Josephus Sebastianus Pelczar, Episcopus Premisliensis Latinorum. Statuta synodi dioecesanae Premisliensis. Titulus I. De fide

Dr. Leo Wałęga, Episcopus Tarnoviensis. De hominis elevatione per gratiam sanctificantem dissertatio

P. Christianus Pesch SI. De efficacia gratiae actualis ( PDF )

Actus virtutum theologicarum

"Manuale Precum in usum Theologorum". Pro vera fide precatio

"Manuale Precum in usum Theologorum". Pro vera spe oratio

"Manuale Precum in usum Theologorum". Oratio pro caritate consequenda

"Manuale Precum in usum Theologorum". Oratio S. Thomae Aquinatis pro obtinendis virtutibus

S. Robertus Card. Bellarminus Episcopus, Doctor Ecclesiae. De prima parte portae domus Dei, quae est fides

P. Constantinus de Schaezler SI. Introductio in S. Theologiam dogmaticam ad mentem D. Thomae Aquinatis

P. Constantinus de Schaezler SI. Introductio... De essentia magisterii Ecclesiae

P. Constantinus de Schaezler SI. Introductio... De infallibili Ecclesiae magisterio spectato in subjecto ejus

P. Constantinus de Schaezler SI. Introductio... De objecto magisterii Ecclesiae

Sac. Constantinus Schaezler. Divus Thomas, Doctor Angelicus, contra liberalismum invictus veritatis catholicae assertor. De doctrinae S. Thomae ad exstirpandos huius aetatis errores vi et efficacia commentarius in sexto centenario Angelici Praeceptoris

Divi Thomae Aquinatis, Doctoris Angelici, totius Summae Theologicae Conclusiones

Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap. Summula Summae Theologicae Angelici Doctoris S. Thomae Aquinatis

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Declaratio Terminorum theologicorum

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Breviloquium. (Summatim ac breviter Theologiae instituta ac praecepta exponit)

P. Leonardus Lessius SI. De perfectionibus moribusque divinis

Sac. Constantinus Joannes Vidmar. Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio quarta

Sac. Constantinus Joannes Vidmar. Compendium repetitorium Theologiae dogmaticae tum generalis cum specialis. Editio altera

Sac. Mathias Novotni. Assertiones ex universa Theologia

P. Armandus Plessis SMM. Manuale Mariologiae Dogmaticae

P. Herminius Borzi CSsR. Maria hominum Coredemptrix

P. Christianus Pesch SIQuo sensu beata virgo Maria sit mediatrix inter Deum et homines

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. De opere Christi. Indoles religionis christianae ( PDF )

P. Parthenius Minges OFM. De excellentia religionis christianae ( PDF )

P. Albertus a Bulsano OFMCap. De Tolerantismo religioso

P. Petrus Skarga SI. De haeretica zizania et diabolica libertate religiosa ( PDF )

P. Georgius Patiss SI. Judaei a Deo rejecti sunt ( PDF )

P. Hieronymus Savonarola OP. Triumphus Crucis, sive De veritate Fidei. IV. 7. Mahumetanorum sectam omni ratione carere ( PDF )

Fra. Girolamo Savonarola OP. Il Trionfo della Croce. IV. 7. Che la setta de' Maomettani è tutta irrazionabile ( PDF )

Fr. Jérôme Savonarole OP. Le Triomphe de la Croix. IV. 7. Que la secte des mahométans est toute déraisonnable ( PDF )

Fra. Girolamo Savonarola OP. The Triumph of the Cross.  IV. 7. The Utter Irrationality of the Mahometan Religion ( PDF )

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. De proprietatibus religionis

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. De indefectibilitate Ecclesiae

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. De necessitate Ecclesiae

Dr. Franciscus Egger, Episcopus Brixinensis et Princeps. Infideles et haeretici publici certe non sunt membra Ecclesiae ( PDF )

Themata dogmatica Concilii Vaticani. Votum P. Ioannis Perrone e Societate Iesu. De Ecclesia eiusque iuribus

P. Christianus Pesch SI. Iesus Christus docuit integram suam doctrinam omnibus hominibus necessario amplectendam esse

P. Christianus Pesch SIDe membris Ecclesiae

P. Augustinus Deneffe SI. Ecclesia catholica se profitetur unice veram ecclesiam a Deo fundatam

P. Augustinus Deneffe SI. De eximia sanctitate

P. Parthenius Minges OFM. Ecclesia est infallibilis

P. Dominicus Palmieri SI. Tractatus de Romano Pontifice cum Prolegomeno de Ecclesia. Thesis. Inter auctoritatem religiosam, quae propria est Romani Pontificis et potestatem politicam christiani Principis ea exsistit ex ipsis rerum naturis habitudo, ut haec sit illi ne dum negative sed et positive subordinata, licet indirecte

P. Sanctus Schiffini SI. De veris membris Ecclesiae PDF ) (novitas)

P. Sanctus Schiffini SI. De distinctione inter Sedem et Sedentem quoad Romanum Pontificem PDF ) (novitas)

P. Sanctus Schiffini SI. Undenam fluit ordinaria potestas Episcoporum in greges sibi subditos PDF ) (novitas)

P. Sanctus Schiffini SI. Num suprema potestas quae est in coetu Episcoporum in coniunctione cum Romano Pontifice sit distincta a potestate suprema quae in uno Romano Pontifice est PDF ) (novitas)

P. Christianus Pesch SI. Praelectiones dogmaticae. De ecclesia, corpore Christi mystico

P. Christianus Pesch SI. De differentia fidei in catholicis et in asseclis sectarum

P. Christianus Pesch SI. Compendium Theologiae Dogmaticae. De praescriptione theologica

P. Christianus Pesch SI. Christus voluit, ut ecclesia a se fundata usque ad finem mundi permaneret

P. Christianus Pesch SI. Praelectiones dogmaticae. Ecclesia est infallibilis in canonizatione sanctorum

P. Christianus Pesch SI. Praelectiones dogmaticae. De distinctione inter sedem et sedentem

P. Christianus Pesch SI. Praelectiones dogmaticae. De papa dubio

Sac. Petrus Semenenko CR. Papa semper idem sit formaliter qui et materialiter ( PDF )

Sac. Franciscus Amatus Pouget. Institutiones catholicae in modum catecheseos. Cain et Abel, civitas terrena et Civitas Dei, Judaei et Jesus Christus

S. Joannes Chrysostomus Archiepiscopus Constantinopolitanus, Doctor Ecclesiae. Adversus Judaeos orationes. Oratio prima. Synagoga Judaeorum diversorium daemonum

S. Franciscus Salesius Episcopus et Princeps Genevensis, Doctor Ecclesiae. Tractatus Amoris Divini. Deus reprobavit Judaicum populum

P. Parthenius Minges OFM. De religione iudaica postchristiana

Sac. Andreas Pohl. De religione mahumedana

P. Bernardinus a Piconio OFMCap. Fidei depositum custodi!

P. Cornelius a Lapide SI. Una fides

S. Fulgentius Ruspensis Episcopus. De fide ad Petrum, seu de regula verae fidei. Extra Ecclesiam non est salus

P. Ludovicus Blosius OSB. De sorte haereticorum et schismaticorum ( PDF )

Catechismus Romanus. Quo modo daemon homines tentet

S. Joannes Damascenus, Doctor Ecclesiae. Expositio accurata fidei orthodoxae. De Antichristo

Sac. F. H. Reinerding. Theologiae fundamentalis tractatus duo. Tractatus prior. Demonstratio christiano-catholica contra adversarios generatim omnes. De iis, qui auctoritati Ecclesiae obluctantur

Sac. Franciscus Amatus Pouget. Institutiones catholicae in modum catecheseos... Haeretici, schismatici, apostatae

Quintus Septimius Florens Tertullianus. De haereticorum disciplina et moribus

P. Christianus Pesch SI. Praelectiones dogmaticae. Num possint esse athei

P. Christianus Pesch SI. De certitudine providentiae divinae

P. Leonardus Lessius SI. De perfectionibus moribusque divinis. Liber XIII. De iustitia et ira Dei. Caput XIII. De subtractione auxilii externi

P. Leonardus Lessius SI. De perfectionibus moribusque divinis. Liber XIII. De iustitia et ira Dei. Caput XIV. De excaecatione et obduratione

P. Nicolaus Lancicius SI. De variis Antichristis Spiritualibus

P. Ioannes Herrmann CSsR. De Antichristo

Venerabilis Bartholomaeus Holzhauser. Sede vacante

Venerabilis Bartholomaeus Holzhauser. De turpissimo et scelestissimo idolo, antipapa, qui lacerabit Ecclesiam occidentalem et adorare faciet bestiam primam


*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

VITA CHRISTIANA

S. Alphonsus Maria de Ligorio, Episcopus et Ecclesiae Doctor. De magno orationis medio ad aeternam salutem et quamlibet a Deo gratiam consequendam. (Cum duabus appendicibus: 1. De oratione. Tractatus asceticus auctore V. P. Alphonso Rodriguez SI. 2. Epistola S. Athanasii ad Marcellinum in interpretationem psalmorum)

S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis et Martyr. Liber de oratione dominica ( PDF )

Doctorum: Angelici, Seraphici, Melliflui, Extatici in Orationem Dominicam et Salutationem Angelicam expositiones. Collegit ediditque Fr. I. C. Card. Vives OFMCap.

P. Jacobus Illsung SI. Verba vitae aeternae. Ex quatuor Evangelistis deprompta atque in argumenta quotidianae meditationis digesta

Sanctus Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Meditationes Vitae Christi. (Parisiis 1868)

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Meditationes Vitae Christi

S. Bonaventura Episcopus, Doctor Ecclesiae. Collatio de contemptu saeculi ( PDF )

Thomas a Kempis. De imitatione Christi. Considerationes ad cuiusque libri singula capita

Thomas a Kempis. De imitatione Mariae. (Ex operibus Thomae a Kempis)

P. Nicolaus Avancinus SI. Vita et doctrina Jesu Christi ex quatuor Evangelistis collecta et in meditationum materiam ad singulos  totius anni dies distributa

P. Joannes Crasset SI. Manuductio ad Coelum, per quinquaginta duas selectas Considerationes desumptas ex nova forma meditationum

P. Coelestinus Leuthner OSB. Coelum christianum: in quo vita, doctrina, passio D. N. Jesu Christi, nonnulla Deiparae Virginis festa, SS. Apostolorum et Evangelistarum gesta etc. pia meditatione expensa proponuntur

P. Georgius Patiss SI. Materiae meditationum et concionum ex Evangeliis et Epistolis Dominicarum

S. Gregorius Magnus, Papa, Doctor Ecclesiae. Liber Regulae Pastoralis

In orationem dominicam, Tertulliani, S. Cypriani et S. Thomae Aquinatis commentaria ( PDF )

Joannes Cardinalis Bona OCist. Manuductio ad coelum, continens medullam Sanctorum Patrum, et veterum philosophorum

S. Franciscus AssisiensisOratio ante Crucifixum dicta ( PDF )

S. Franciscus Assisiensis. Epistola ad fideles ( PDF )

S. Franciscus Assisiensis. Canticum fratris Solis vel Laudes creaturarum ( PDF )

Thomas a Kempis. Alphabetum monachi

P. Guilielmus Nakateni SI. Coeleste Palmetum. Lectissimis pietatis exercitiis ornatum

Sac. Josephus Drozd. Liber precum in usum litterarum studiosae iuventutis

V. P. Nicolaus Lancicius SI (Mikołaj Łęczycki SI). De praxi Divinae praesentiae et orationum iaculatoriarum ac variis orandi Deumque pie colendi modis

P. Nicolaus Lancicius SI. Opusculum spirituale. De piis erga Deum et coelites affectibus

P. J. Petitdidier SI. Exercitia spiritualia juxta normam sancti Ignatii Loyole

P. Guilielmus Stanihurstus SI. Dei immortalis in corpore mortali patientis historia, moralis doctrinae placitis et commentationibus illustrata

P. Franciscus Naval CMF. Theologiae asceticae et mysticae cursus

P. Ludovicus Blosius OSBManuale vitae spiritualis continens opera spiritualia selecta

Joannes Card. Bona OCist. Opuscula ascetica selecta

S. Augustinus, Episcopus Hipponensis. Confessiones.

S. Thomas de Aquino. Orationes

P. Vitus a Bussum OFMCap. De spiritualitate franciscana. Aliqua capita fundamentalia

P. Michael Godinez SI. Praxis Theologiae mysticae

Dionysius Carthusianus, Doctor Ecstaticus. Commentaria in Psalmos omnes Davidicos. Expositio psalmi quinquagesimi: Miserere mei, Deus, secundum, etc.

Sac. Claudius Arvisenet. Sapientia Christiana. (Mechliniae 1933)

Sac. Claudius Arvisenet. Sapientia Christiana

S. Alphonsus a Ligorio, Doctor Ecclesiae. De Mariae gloriis. (Versio latina operis "Le glorie di Maria" per Victorium Bartoccetti)

Fr. Josephus Calasanctius Card. Vives OFMCap. Manuale devotorum Beatae Mariae Virginis

P. Ludovicus I. Fanfani OP. De Rosario Beatae Mariae Virginis. Historia - Legislatio - Exercitia. Manuale practicum Directoribus Confraternitatum ipsisque SS. Rosarii sodalibus maxime utile et accomodatum

Sac. Paulus Maria Quarti. Tractatus in laudem Sacratissimi Rosarii

P. Ludovicus I. Fanfani OP. De Rosario Beatae Mariae Virginis. De Rosarii recitatione

P. Ludolphus de Saxonia. Partes Judaeorum et Gentilium in Passione Christi

P. Nicolaus Lancicius SI. Meditatio de Judae proditione

Sac. Claudius Arvisenet. Memoriale vitae sacerdotalis. De zelo animarum

Sac. Claudius Arvisenet. Memoriale vitae sacerdotalis. De oboedientia episcopo praestanda

Joannes Maria Odin, Episcopus. De zelo animarum

Sac. Vincentius Smoczyński. Manuale quotidianum continens preces ante et post Missae Sacrificium atque alias preces ad usum Sacerdotum

P. Emm. Bottalla SI. Meditationes de Jesu Christo ejusque Ss. Corde. Christus in Eucharistia est Cor Ecclesiae unitatem producens

P. Joannes Stephanus Grosez SI. Diarium Sanctorum. S. Vincentius Ferrerius 

S. Vincentius Ferrerius OP. Tractatus de vita spirituali ( PDF )

P. fr. Hieronymus Savonarola OP. Regulae quaedam brevissimae

P. Michael Godinez SI. Praxis Theologiae mysticae. Aphorismi, qui pertinent ad proficientes in vita spirituali

P. Joannes Stephanus Grosez SI. Diarium Sanctorum. S. Franciscus Xaverius

P. Gabriel Hevenesi SI. Scintillae Ignatianae sive S. Ignatii de Loyola Sententiae et effata sacra. Cum Appendice continente Sententias S. Philippi Nerii

S. Ignatius de Loyola. Summa et scopus nostrarum Constitutionum

P. Nicolaus Avancinus SI. Vita et doctrina Domini Nostri Iesu Christi. Meditatio 1. De aeterna Verbi generatione

Ludolphus de Saxonia. Vita Jesu Christi, Domini ac Salvatoris nostri. De divina et aeterna Christi generatione. (Joannis cap. 1)

P. Zacharias Laselve. De Dei voluntate circa hominum salutem

P. Peregrinus de Opole OP. Sermones de tempore et de sanctis. Sermo in Epiphania Domini

P. Nicolaus Lancicius SI. De verbis Simeonis et Annae Prophetissae de Christo

P. Nicolaus Lancicius SI. Meditationes. Alleluja

S. Franciscus Assisiensis. Laudes

S. Franciscus Assisiensis. Salutatio Beatae Virginis

S. Franciscus Assisiensis. De vera et perfecta laetitia

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Exhortationes domesticae. De Adventu Domini

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Exhortationes domesticae. De Natali Domini

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Exhortationes domesticae. De Pentecoste

S. Petrus Canisius SI, Doctor Ecclesiae. Exhortationes domesticae. Quid faciendum nostris in hoc gravis et publicae calamitatis tempore?

P. Joannes Dirckinck SI. Exhortationes domesticae. In festo Pentecostes. De praeparatione ad Spiritum Sanctum qui lux est


*  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *  *

HISTORIA, LITTERATURA, PHILOSOPHIA

S. Pius Papa XEpitome historiae divinae Revelationis ( PDF )

P. Joannes Berthier MS. Compendium Theologiae dogmaticae et moralis. Introductio philosophica PDF )

P. Marinus de Boylesve SI, Philosophiae Professor. Cursus philosophiae complectens logicam, metaphysicam, ethicam. Accedit Compendiosa religionis demonstratio et Historia philosophiae

Sac. Franciscus Zeibert. Compendium historiae ecclesiasticae

Sac. Andreas Retke. Patrologiae Compendium scholis accomodatum

Sac. Andreas Retke. Patrologiae Compendium. Tertullianus

S. Cyprianus Episcopus Carthaginensis et martyr. Liber de mortalitate

S. Caecilii Cypriani opuscula de Mortalitate, de Opere et Eleemosyna, de Patientia. Quinti Septimii Florentii Tertulliani liber de Patientia et exhortatio ad Martyres

Sac. Andreas Retke. Patrologiae Compendium. S. Cyprianus

Josephus Fessler, Episcopus. Institutiones Patrologiae. Character et doctrina S. Cypriani

Acta Martyrum. Acta Proconsularia Sancti Cypriani Episcopi et Martyris

S. Augustinus Episcopus, Doctor Ecclesiae. De Civitate Dei. XVIII. 51. Quod etiam per haereticorum dissensiones fides catholica roboretur

Sac. Andreas Retke. Patrologiae Compendium. S. Augustinus

Dr. Antonius Weiss. Lites anthropologicae. I. Pelagianismus. - Doctrina S. Augustini. II. Semipelagianismus PDF )

Sac. Andreas Retke. Patrologiae Compendium. S. Fulgentius Ruspensis Episcopus

P. Clarus Vascotti OFM. Institutiones historiae ecclesiasticae Novi Foederis. Bonifacius VIII (1294-1303). - Philippus Pulcher rex Franciae

Sac. Bernardus Jungmann. De Joanne XXII Romano Pontifice (1316-1334)

R. P. D. Hieronymus Ragasonus, Venetus, Episcopus Nazianzenus, et Coadiutor Famaugustanus. Oratio habita in ultima sessione Concilii Tridentini ( PDF )

Ioannes Baptista Palma. De Martino Luthero, et haeresi ab eodem inducta